Christophorus Merian

E Vicipaedia
Wikidata Christophorus Merian
Res apud Vicidata repertae:
Christophorus Merian: imago
Christophorus Merian: imago
Nativitas: 22 Ianuarii 1800; Basilia
Obitus: 22 Augusti 1858; Basilia
Patria: Helvetia

Christophorus Merian (natus Basiliae die 22 Ianuarii 1800; ibidem mortuus die 22 Augusti 1858) fuit agronomus, homo privatus, philanthropus. Opus fundatum instituit, quod ex eo appellatur.

De vita[recensere | fontem recensere]

Parentes fuerunt amplissimi circuli Basiliensis: Pater fuit mercator magnis opibus (eum «divitem Merian» dicebant), mater orta est a susceptoribus operum textilium. Cum anno 1824 Margaretham Burckhardt (1806–1886), filia susceptoris sericorum, in matrimonium duxit, Christophorus Merian, qui artibus agronomicis studuerat, fundum Brüglingen a patre accepit. Ingentes hereditates parentium fenore et fundis collocans denique factus est maximus possessor agrorum Helvetiae.

Coniuges a publico se removerunt, sed per stipes hominibus auxilium ferebant et opera ecclesiae reformatae adiuvabant; etenim tam fuerunt maxime pii, quam conservandis rebus studentes patronos urbis et populi Basiliensis se intellexerunt. Matrimonium liberis caruit, itaque aegrissimus Christophorus Merian in testamento suo diei 26 Martii 1857 opus fundatum pro urbe Basilia instituit, quod tamen non prius vim iuridicam peperit, quam vidua eius mortua est die 3 Maii 1886. Sic urbs Basilia heres fundi et pecuniae Christophori Merian facta est. Paragraphi 26 et 27 testamenti destinant capitali integro fructum operis adhibere ad «inopia malaque lenienda», ad «salum hominum promovendam», ad «institutiones perficiendas quae sunt munera nostrae rei publicae vel omnino utiles et idoneae». Opus Fundatum Christoph Merian adhuc viget et incepta socialia, culturalia, oecologica agit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robert Labhardt: Kapital und Moral. Christoph Merian - Eine Biografie. Basiliae 2011 (ISBN 978-3-85616-525-3).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]