Cuppedium Basiliense

Latinitas bona
E Vicipaedia
Cuppedia Basiliensia sicut venduntur.

Cuppedium Basiliense[1]' (Theodisce Basler Leckerli; idiomate Basiliensi Läggerli) est durius libum conditum, quod praecipue Basileae conficitur. Deminutivum Leckerli a verbo lecken quasi naschen (Latine ligurrire) ductum est; iucundi saporis valet ofellam quae lingua lambitur vel in ore diluitur antequam manducatur.

Confectio[recensere | fontem recensere]

Crustulum strato e saccharo incrustato spargitur.

Cuppedium Basiliense fit ex farina triticea, melle, saccharo, liquore cerasino, condimentis (muscata, cinnamo, cariophyllo e.a.), porro ex fructibus (malis Sinensibus vel citreis) in saccharo elixis et nucibus (abellanis vel amygdalis) modice tusis. Quibus permixtis atque dissolutis massa plane expansa primum in furno coquitur, tum subtili mulso e saccharo et aqua aut albumine ovi in superiore parte nitida redditur. Antequam corpus refrigit, frusta rectiangula conciduntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

«Dulciarius pistor seu libarius coquendorum e farina, syrupo ac melle panum dulciaciorum, qui notissimi sunt et in deliciis habentur, artem callet.» (Jakob Eberhard Gailer: Neuer Orbis Pictus für die Jugend. Reutlingen 1832, p. 376.)

Cuppedium Basiliense genus est libi melliti aromatibus conditi. Cum abundantia aromata vel condimenta orientalia ineunte saeculo 11 mercatura ex longinquo in Europam pervenirent, placentae mellitae favive traditi magis magisque condimentis aucti sunt. Posteriore medio aevo artifex libi conditi (pistor dulciarius seu libarius dictus) exstitit. Ut liba condita fuerunt magna merx, libarii Basilienses («Lebkücher») assumpti sunt in gildam institorum. Basileae primus cuius mentionem fontes faciunt, libarius fuit quaedam mulier nomine «Adelheidis» (†1340). Liba condita sane nondum cuppedia fuerunt, sed praecipuus cibus ieiunii adventus domini et additamentum iuris. Crebra liba condita, quae hodie ab Helvetia orientali usque ad Helvetiam occidentale inveniuntur, saeculo 17 exitium habuerunt. Tum primum varia liborum conditorum et cuppediorum praecepta in libris coquinariis relata sunt.

Fabula est cuppedia Basiliensia clericis qui Concilii Basiliensis (1431–1449) participes erant, creata esse. Documenta tamen vectigalia et mercatoria saeculo 15 quaedam additamenta (fructus elixos et saccharum) Basileae nondum vendita esse probant. Itaque cum confectio liborum conditorum in annis concilii procederet, illa liba ex farina secali, melle, condimentis acris, quae etiam liba piperata vocata sunt, minime ac cuppedia Basiliensia sapierunt. Immo vero Norimbergae prima mentio cuiusdam operis pistorii «Leckherle» facta est anno 1591, unde praecepta varia in Helvetiam divulgata esse videntur saeculo 17. Quin collegia Basiliensia aliquamdiu potissimum liba condita norimbergensia dilexerunt. Anno 1711 denique in quadam ratione gildae hortulanorum (cuius socii inter alios fuerunt artocreatum pistores) primum legitur «3 blatten Läckerlin» («tres patellae cuppediorum»). Praeceptum vetustissimum cuppediorum Basiliensium invenitur in libro coquinario, quod scripsit Anna Maria Falkeysen anno 1741.

«Cupediarius e saccharo, aut e farina cum saccharo opus facit dulciarium.» (Jakob Eberhard Gailer: Neuer Orbis Pictus für die Jugend. Reutlingen 1832, p. 384.)

Anno 1716 litigatus est de iure ad confectionem. Artocreatum pistores et libarii Basilienses postulaverunt, ne viduae confectione liborum conditorum auctarium emerent. Sed confectio iudicata est quaestus liber. Saeculo 18 cuppediarius paulisper opera libarii faciens traditum libum conditum delicatioribus dulciis ut cuppedio Basiliensi supplevit. Officina cuppediorum Basiliensium orta sunt primo dimidio saeculi 19. Hodie conficiuntur multae centum tonnae huius crustuli, quod olim solis diebus festis Christi natalis et principii anni coquebatur, nunc per totum annum venditur. Cuppedia Basiliensia ut cibus proprius urbis perlibenter peregrinis donantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albert Spycher: Leckerli aus Basel – ein oberrheinisches Lebkuchenbuch. Verlag Basler Zeitung. Basel 1991. ISBN 3-85815-212-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]