Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iohannes Hus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iohannes Hus
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Hus: imago
Iohannes Hus: subscriptio
Nativitas: 1369, 1372, 1372; Husinec
Obitus: 15 Iulii 1415; Constantia

Officium

Munus: Scriptor, Theologus, Praeceptor
Patronus: Universitas Carolina Pragensis
Ioannes Hus: effigies ex opere Iohannis Agricolae Bildnisse etlicher Fürsten und Herren zur Zeit der Reformation (Wittenbergae, 1562)
Praedicatio Ioannis Hus: imago e Codice Ienensi[cs] (Antithesis Christi et Antichristi) c. 1490 facto (Bibliotheca Musei Nationalis[cs] Pragensis)
Ioannes Hus supplicio affectus. Dieboldus Schilling (senior), Spiezer Chronik[de] (c. 1485)
Ioannes Hus supplicio affectus: imago e Codice Ienensi[cs] (Antithesis Christi et Antichristi) c. 1490 facto (Bibliotheca Musei Nationalis[cs] Pragensis)

Iohannes Hus[1][2] sive Hussius[3] (Bohemice = anser) fuit presbyter, rector Universitatis Pragensis et religionis in Bohemia reformator. Primus ille (post Ioannem Wycliffe in Anglia) ecclesiam Catholicam corrigendam suasit usumque indulgentiarum pontificalium reiecit. Die 18 Octobris 1414 Sigismundus imperator Sacri Romani Imperii Hus ad concilium Constantiense invitavit et ei fidem publicam dedit. Tamen Iohannes Hus a concilio haereticus iudicatus, morte damnatus, die 6 Iulii 1415 combustus est, cineres eius in Rhenum fluvium proiecti sunt. Post eius mortem Bellum Hussiticum in Bohemia usque in annum 1431 saeviebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Hus in oppido Husinec Bohemiae meridianae natus est anno circiter 1370. Recentissime dies 1 Iulii 1372 proponitur, additurque eum duos fratres habuisse, Hieronymum anno 1370 natum, qui faber, et Benedictum, anno 1382 natum, qui aurifaber fuerit. Qui omnes filios Iohannis Iosephi fuerint, qui ibidem anno 1330 natus esset.[4] Iuvenis Ioannes Pragam venit, ubi apud universitatem anno 1393 baccalaureatus, anno 1396 doctoratus gradum nactus est. Anno 1398 a natione Bohemica eiusdem universitatis examinator theologicus electus est. Decanus facultatis philosophicae ab anno 1401, rector universitatis annis 1402/1403 meruit.

Clericus iam anno 1400 ordinatus, de reformatione ecclesiae mox praedicare coepit, et praecipue ab anno 1402, quo capellanus creatus est sacelli Bethlehem[cs] a nonnullis Pragensibus nuper conditi, ut praedicationes lingua Bohemica audirent. Quo munere fungens opera Ioannis Wycliffe legebat etusque doctrinas probabat.

Editiones litterarum Hussii usque ad hunc diem sunt imperfectae.[5] Adhuc multa manuscripta inedita exstant.[6]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1412 : Výklad Viery, Desatera božieho přikazanie a modlitby páně ("Expositio fidei, decalogi et orationis dominicae")
  • 1412 : Dcerka ("Filiola")
  • 1413 : Knížky o svatokupectví ("Libellus de simonia")
  • 1413 : Postila aneb Vyloženie svatých čteni nedĕlních ("Postilla sive interpretatio sanctarum lectionum in dominicis")
  • 1413 : O šesti bludiech ("De sex erroribus")
  • Scripta catechetica anno 1520 edita
  • O církvi ("De ecclesia"). Pragae 1965

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Magistri Ioannis Hus APPELLATIO AD SUPREMUM IUDICEM
  2. "Johnes Hus magister in artib'": vide capsam Vicidata
  3. Bellum Hussiticum, quo M. Johannis Hussii Vita Doctrinaque et Mors comprehenditur
  4. "Erstmals taucht das genaue Geburtsdatum von Hus auf: Es ist der 1. Juli 1372 ..." Rainer Christoph, "Wahrheit mit dem Leben bezahlt" in Oberpfalznetz.de (27 Iunii 2015)
  5. Collegium Carolinum (Opera Ioannis Hussii)
  6. Ad hanc rem vide imprimis opera sub titulo "Bibliographica" enumerata

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographica
  • František Michálek Bartoš,: Literární činnost M. Jana Husi ("Opus litterarium magistri Ioanni Hussii"). Pragae 1948 (Boemice)
  • František Michálek Bartoš, Pavel Spunar: Soupis pramenů k literární činnosti M. Jana Husa a M. Jeronýma Pražského ("Index fontium operis litterariae magistri Ioannis Hussii et magistri Hieronymi Pragensis"). Pragae 1965 (Boemice)
  • Jarold K. Zeman: The Hussite Movement and the Reformation in Bohemia, Moravia and Slovakia (1350–1650). A Bibliographic Study Guide with Particular Reference to Resources in North America. Michigan Slavic Publications, Ann Arbor, MI 1977, ISBN 0-930042-00-X (Anglice)
Editiones operum
  • Iohannis Hus et Hieronymi Pragensis, confessorum Christi Historia et monumenta. Ed. a M. Flacio Illyrico. 2 voll. Norimbergae 1558
  • Mistra Jana Husi Sebrané spisy české. Z nejstarších známých pramenů ("Opera Boemica magistri Ioannis Hussii"). Ed. a Karel Jaromír Erben. 3 vol. Pragae 1865-1868
  • Documenta Mag. Ioannis Hus vitam, doctrinam, causam in Constantiensi concilio actam et controversias de religione in Bohemia, annis 1403-1418 motas illustrantia. Ed. a Francisco Palacký. Pragae 1869
  • Listy Husovy ("Litterae Hussii"). Ed. a Bohumil Mareš. Pragae 1891; 2a. ed. Pragae 1901
  • Spisy M. Jana Husi ("Scripta magistri Ioannis Hussii"). 8 vol. Ed. a Václav Flajšhans. (Sbírka pramenů českého hnutí náboženského ve XIV. a XV. století 1-8) Pragae 1903-1908
  • Mag. Io. Hus Opera omnia. 3 vol. in 6 tom. Ed. a Wenzel [Václav] Flajšhans. Pragae 1903-1908
  • M. Jana Husi Sebrané spisy ("Scripta collecta magistri Ioannis Hussii"). Ed. a Václav Flajšhans et Milan Svoboda. 6 vol. Pragae 1904-1908
  • Listy Husovy. Díl 1: Listy z Prahy (do r. 1412). Díl 2: Listy z vyhnanství (1412 až 1414). Díl 3: Listy z Kostnice (1414-1415) ("Litterae Hussii: Pars 1: Litterae ex Praga (usque ad annum 1412). Pars 2: Litterae ex exsilio (1412-1414). Vol. 3: Litterae ex Constantia (1414-1415)"). Ed. a Václav Flajšhans. 3 vol. Pragae 1915
  • Magistri Iohannis Hus Opera omnia. Pragae 1959-
Eruditio antiquior
  • De Causa Boemica. Paulus Constantius. Vulgo refragari quosdam celeberrimi Constantiensis Concilii sententiae, qua Hussitae damnati sunt, constat. Quare visum est, mihi hũc ea de re in lucem edere librum ... Thomas Anshelm, Hagenau, 1520 in interrete
  • Samuel Martinius: Hussius et Lutherus, id est: collatio historica ... J. Hussii et M. Lutheri ... Pragae 1618 (Latine) (Textus apud Google Books)
  • Adam Rechenberg, Johann Werner: Johannes Hus martyr historice descriptus. Lipsiae 1671 (Latine) (Textus apud Google Books)
  • Wilhelmus Seyfried: Dissertatio Historica De Johannis Hussi Martyris, Ortu, Educatione, Studiis, Doctrina, Vita, Morte, Et Scriptis. Ienae 1711 (Latine) Textus interretialis
  • Zacharias Theobald: Bellum Hussiticum, quo M. Johannis Hussii Vita Doctrinaque et Mors comprehenditur, utque Bohemi, imprimis vero Joannes Zisca et Procopius Rasus vindicationem ipsius susceperint, luculenter exponitur ... Francofurti 1621 (Latine) Textus apud archive.org
Eruditio recentior selecta
  • Richard Friedenthal: Jan Hus. Der Ketzer und das Jahrhundert der Revolutionskriege. Piper, Monaci 1987, ISBN 3-492-10331-6. 4a ed. (Edition Piper, vol. 331. Ed. 1a: 1972) (Theodisce)
  • Thomas A. Fudge: Jan Hus: Religious Reform and Social Revolution in Bohemia. I.B. Tauris, Londinii 2010 (Anglice)
  • Thomas A. Fudge: The Memory and Morivation of Jan Hus, Medieval Priest and Martyr. Turnhout, Brepols 2013 (Anglice)
  • Thomas A. Fudge: The Trial of Jan Hus: Medieval Heresy and Criminal Procedure. Oxford University Press, Novi Eboraci 2013 (Anglice)
  • Rudolf Hoke: "Der Prozeß gegen Jan Hus und das Geleit König Sigmunds". In: Annuarium Historiae Conciliorum vol. 15 (1983) pp. 172–193 (Theodisce)
  • Miloslav Ransdorf: Mistr Jan Hus. Universe, Pragae 1993, ISBN 80-901506-4-0 (Boemice)
  • František Šmahel: Die Hussitische Revolution (titulus originalis: Husitská revoluce). Vol. 1–3. Hahn, Hannoverae 2002, ISBN 3-7752-5443-9 (Schriften der Monumenta Germaniae Historica, vol. 43) (Theodisce)
  • Matthew Spinka: John Hus at the Council of Constance. Columbia University Press, Novi Eboraci, 1965
  • Ernst Werner: Jan Hus. Welt und Umwelt eines Prager Frühreformators. Böhlau, Vimarae 1991, ISBN 3-7400-0129-1 (Forschungen zur mittelalterlichen Geschichte, vol. 34) (Theodisce)
Aliae encyclopaediae

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Hus spectant.