Placentula antequadragesimalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Strues placentularum antequadragesimalium, quarum formam undatam apparet.

Placentula antequadragesimalis[1] (linguá Theodiscá Helveticá[de] Fasnachtschüechli variis orthographiis scriptum) est panificium dulce Helveticum. Diligitur festis hiemalibus, maxime diebus ante quadragesimam, id est carnisprivialibus, unde nomen originem ducit.[2] Est ex adipatis translaticiis, non modo aliquantae pro regionibus varietatis praeceptorum sed etiam appellationum vernacularum. Etsi placentulas domi vel in furnariis manu faciunt, tamen maxima earum pars hodie ratione industriali effici et in macello maiore vendi solet.

Confectio[recensere | fontem recensere]

Vetus varietas confectionis: Pistrices massam genibus inducentes tracta formant.

Massa e farina, ovis, lacte vel flore lactis, saccharo, butyro, paulo salis fit; sunt, qui fermentum massae addant, alii temetis condiunt. Inde tracta tenuissima frustatim fistula coquinaria aut manibus dilatantur. Tum singula ex oleo vel adipe fervente percoquuntur; coquentia rudibus moventur ut undent. Denique placentulae frixae pulvere sacchari spargiuntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Licet Graeci et Romani similia opera pistoria fecerint, inveniuntur in scriptis medii aevi[3] primae mentiones antequadragesimalium placentularum; quarum confectiones videlicet variant aut omnino ignorantur. Id temporis adulescentibus, imprimis sociis opificum, ritus antequadragesimalis fuit per domos ire flagitatum placentulas. De flagitationibus saepe concitationes pauperum exstiterunt; personati cum domos divitum invasissent, incolas ad cenas communes coegerunt; illos autem in puteos iacere soluerunt, qui hospitium recusaverant. Rursus, ritum flagitandi apud Sebastianum Brant et Iohannem Fischart legis nihil fuisse nisi excusationem puellas et mulieres visitandi, stupra cum iis faciendi; in Theodisca editione Basiliensi Stultiferae Navis de stultis antequadragesimalibus monetur esse domos, quas placentulas ministrantes cautus caveat [4]; in conversione latina eiusdem capituli Iacobus Locher distichon ambiguum composuit: «Saepe tuas larva contecta subintrat in aedes / Quae tibi gallinas vulpis iniqua voret.»[5] Ferocia ritus, quem cives diu persecuti erant, post reformationem abiit; anno 1599 senatus Basiliensis sanxit, ne quis huc illuc viarum vagaretur neve placentulam flagitaret.[6] Oblectamenta antequadragesimalia semper insignia effrenationibus sunt, quarum pars esse placentulae antequadragesimales verumtamen desistunt.

Helvetiae saltem Theodiscae placentula ad medium aevum revocari potest. Francogallicae autem Helvetiae vetustissima mentio anno 1761 est, quo Recens Heloisa Russavii apparuit; qua in fabula auctor placentulas quadragesimales cibum Genavae proprium describit.[7]

Appellationes[recensere | fontem recensere]

Tegmentum trilingue placentularum antequadragesimalium

Panificia dicuntur miracula (merveilles) aut globuli (beignets de carnaval) a Helvetiis Francogallicis, frixa antequadragesimalia (frittelle di carnevale) Helvetiis Italicis venduntur. Helvetii Theodisci cum placentulas fere antequadragesimales (Theodisce Fasnachtsküchlein, idiomate alamannico Fasnachtschüechli vel Fasnachtskiechli ) dicant, aliis quoque nominibus utuntur:

  • Panni genu inducti (Chnöiblätz, propter modum confectionis: massam placentularum singularium genu inductam formant). Est nomen persimile Helvetiae Francogallicae: Globuli genu facti (beignets au genou).
  • Panni mercatuum (Chilbiblätz, et formae causa et venditionis, quae per mercatum fit).
  • Auriculae (Öhrli, propter formam undatam).
  • Opera elata (Verhabni, si fermentum massae additur).

Germani australes panificium coquunt, quod item antequadragesimale (Fasnachtsküchle) vocant. Sed non est idem, est genus lagani turgidi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Scilicet placentula etiam bacchabunda, carnevaria, carnisprivialis, saturnalis, aliterve dici potest.
  3. In his sunt mandata publica, praecepta culinarum, ludi antequadragesimales, expensorum tabulae saeculorum xiv–xvi.
  4. Sebastian Brant: Daß Narrenschyff ad Narragoniam (1494), cap. Von fasnacht narren, vv. 21-22 («Kuecheln reicht man jn manchem huß / Do waeger wer man blib dar vß.»)
  5. Jakob Locher: Stultifera navis mortalium (1572), cap. de larvatis fatuis, p. 232
  6. Chartae publicae Basilienses testimonio ritus placentula flagitandi et commotionum pauperes concitantium non sunt paucae; quae res sane in multis urbibus gestae sunt.
  7. Jean-Jacques Rousseau: La nouvelle Héloïse: ou lettres de deux amans, habitans d'une petite ville au pied des Alpes (1761/1764), T. 3, p. 154: («Sorte de gâteaux du pays»)

Fontes[recensere | fontem recensere]