Latinitas bona

Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste Cicerone necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat[1]. Pythiam demum Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[2].

De familia.[recensere | fontem recensere]

Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit. Minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori Gnaei Pompei[3].

De cursu honorum.[recensere | fontem recensere]

In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus Sallustius Crispus) e senatu expulit[5]. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis Curione et aedile Marco Caelio Rufo[6] vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tusc. I,37 et Divin. I,132.
  2. Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.
  3. Cicero ad Fam. III 4.2, 5.5, 10.10. Dio Cassius 39.60
  4. Ad Att. IV.18.4.
  5. Dio Cassius 40.63-64. Cicero, Ad fam. 8.14.4. De div. I.29.
  6. Ad Fam. VIII.12


Antecessores:
Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II
Consul
54 a.C.n.
cum
Lucio Domitio Ahenobarbo
Successores:
Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus