54 a.C.n.

E Vicipaedia

Annus 54 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Lucio Domitio Appio Claudio consulibus Iulia, filia Caesaris et uxor Pompei, quae primi triumviratus pignus fuerat, interiit.
  • Comitia consularia magnum flagitium viderunt : nam ambo consules pactionem iniere cum duobus ex candidatis. Omnes candidati ambitus apud iudices postulabantur nec comitia consularia ante finem anni fieri potuerunt.
  • Gaius Iulius Caesar iterum in Britanniam transiit, ubi Cassivellaunum vicit et tributum insulae imposuisse sese iactavit. Sed postquam abiit Britannia rursus libera fuit.
  • In Gallia initio hiemis Eburones hiberna in sua civitate posita Ambiorige duce adorti sunt : XV cohortes cum legatis Quinto Titurio Sabino et Lucio Aurunculeio Cotta occiderunt. Eodem tempore Nervii quoque hiberna Romana et Quintum Tullium Ciceronem legatum obsederunt : difficile demum repulsi sunt. Quae clades et tot militum interitus Caesarem vehementer adfecit.

Nati[recensere | fontem recensere]

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]