Lucius Domitius Ahenobarbus (consul 54 a.C.n.)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Stemma Domitiorum qui Neronis imperatoris maiores fuere.

Lucius Domitius Ahenobarbus (mortuus 48 a.C.n.) in re publica Romana antiqua unus ex optimatium factionis ducibus et Caesaris acerrimus inimicus fuit.

De familia[recensere | fontem recensere]

E nobilissima gente Domitiorum ortus, qui inter patricios adlecti erant, Lucius Domitius filius Gnaei Domitii Ahenobarbi, consulis anni 96 a.C.n. fuit ac nepos consulis eiusdem nominis anni 122 a.C.n. qui Narbonem coloniam deduxit ac Viam Domitiam munivit, pater autem Gnaei Domitii Ahenobarbi consulis anni 32 a.C.n. et avus Lucii Domitii Ahenobarbi consulis anni 16 a.C.n., qui et ipse avus imperatoris Neronis fuit. Cognomen vero Ahenobarbum ideo acceperunt, quod plerique eorum rutila barba fuerant. Lucius Porciam, Marci Catonis iunioris sororem, uxorem duxit.

Ante civile bellum[recensere | fontem recensere]

Cursum honorum sic percurrit : anno 66 a.C.n. quaestor tribuno plebis Manilio fortiter restitit[1], anno 61 a.C.n. aedilis curulis ludos magnificos magno sumptu edidit. Praetor anno 58 a.C.n. de actis Caesaris, qui consul anno priore fuerat, in senatu rettulit, ne rata essent : nam Caesarem in ius vocare volebat quod multa in consulatu suo adversus leges et auspicia fecisset. Caesar vero, qui lege Vatinia iam proconsul Galliarum erat, in provinciam evasit ac per tribunos plebis obtinuit ne reus fieret cum rei publicae causa absens esset. Ab initio enim Domitius inimicus acerrimus triumvirorum fuerat qui potentiam optimatium minuerant ac sibi et fautoribus suis omnes honores in re publica rapiebant.

Consulatum anni 55 a.C.n. petiit ac proconsulare imperium Caesaris in Gallia se abrogaturum, cum consul factus esset, pollicitus est. Itaque triumviri summa contentione ei obstiterunt ac vim adversus eum et Catonem aperte in Foro adhibuerunt. Ipso die comitiorum ex insidiis servus qui Domitium comitabatur a sicariis quibusdam trucidatus est ita ut terrore a petitione desisteret[2]. Sic mense Ianuario (nam comitia prius haberi ob seditiones non potuerant) Pompeius et Crassus consules iterum facti sunt. Quibus consulibus Caesaris imperium in quiquennium lege prorogatum est.

Anno 54 a.C.n. tandem Domitius cum Appio Claudio consul factus est : triumviri autem iam tuti erant cum pronconsulare imperium per quinque annos sibi parassent. Nihilominus Domitio magnam invidiam effecerunt : nam, cum post consulatum provinciam triumviris invitis impetrare non posset, pactionem iniit Lucius Domitius cum collega ac duobus ex candidatis, qui consulatum anni 53 a.C.n. petebant, Gnaeo Domitio Calvino et Gaio Memmio. Quibus promisit se consulatum delaturum, si duos testes consulares praestitissent, qui iurarent ornationi provinciarum consularium adfuisse. Nec multo post Gaius Memmius pactionem palam in senatu denuntiavit : unde maximum flagitium nec comitia ante finem anni haberi potuerunt. Interregnum prima parte anni 53 fuit.

Postea tamen, cum invidia ac diffidentia inter Pompeium et Caesarem ortae essent, cum Pompeio in gratiam rediit ac Pompeianis partibus studuit. Anno 52 a.C.n. ex lege Pompeia de iudiciis suffragio populi quaesitor factus est in iudicio Milonis, id est iudicibus praepositus est qui de caede Clodii cognoscebant.

Pontifex quoque, incertum quo anno, factus est[3] ; post L. Domitii mortem C. Octavius (imperator futurus) eius locum in Collegio adsumpsit[4]. Tertio libro de bello civili[5] Caesar, qui Domitium oderat, eum in castris Pompeianis ante Pharsaliam pugnam cum Scipione et Lentulo Spinthere de pontificatu maximo acerbe disceptantem inducit, tamquam iam victo mortuoque duce hostium.

In civili bello[recensere | fontem recensere]

Anno 49 a.C.n. mense Ianuario a Pompeio et senatoribus qui ei favebant Lucius Domitius designatus est, qui Caesari in proconsulatu Galliarum succederet. Iter vero cum in provinciam faceret, a Caesare praeventus est qui cum exercitu Rubiconem transiit. Tum mense Februario Domitius in Paelignorum oppidum Corfinium cum viginti cohortibus sese recepit, ita ut Caesari iter clauderet. Sperabat enim Pompeium cito cum exercitu auxilio fore. At Pompeius Italiam adversus Caesarianas legiones defendi posse non existimavit et Brundisium petiit unde in Graeciam transiret. Itaque litteras Domitio misit, ut quam celerrime cum copiis ad se veniret. Serius autem iam erat : nam Domitius Corfinii obsidebatur. Itaque, desperata re, postquam vitam veneno finire frustra temptavit[6] (nam medicus somniferam tantum potionem ei roganti tradiderat[7]), ad deditionem coactus est. At Caesar magnanimus inimicum suum quo ire vellet dimisit.

Nihilo minus postea odio Caesaris incensus Massiliam venit ut praesidio et classi illius urbis praeesset, dum incolae per quattuor menses obsidionem Caesarianorum sustinent. Cum Massilienses ad deditionem mense septembri adducti sunt, tempestatem opportunam nactus cum tribus navibus custodiam classis Decimi Iuni Bruti fefellit. Tum in Epirum apud Pompeium refugit.

Proelio apud Pharsalum in Thessalia, die 9 Augusti 48 a.C.n., sinistro cornu Pompeianae aciei praefuit[8] et victus in montes refugit ubi postero die tandem a Caesaris equitibus necatus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Appianus, libro secundo Bellorum civilium 17, 38, 82.
  • Asconius, Argumentum in Pro Milone, 23.
  • Caesar, libro primo de Bello civili, capitulis 6,15-21,34,36,56-57 necnon libro secundo capitulis 3,18,22,28,32 et libro tertio capitulis 83,99.
  • Cicero, Pro Milone, 22.
    • libro octavo Epistularum ad Atticum passim (hoc libro litterae a Pompeio ad Domitium Corfinium missae continentur), necnon libro quarto epistula 17 et septimo ep.27 et libro nono epistulis 1,3,6.
    • Brutus, 267.
  • Dio Cassius libro XXXIX Historiae Romanae cap. 31, 60, 64 necnon libro XLI, 10-11, 21, 25.
  • Lucanus libro secundo Pharsaliae versibus 478-525 necnon libro septimo 219-220 et 599-616.
  • Plutarchus, Pompeius 52, 67, 69.
    • Crassus 15
    • Cato minor 41.
    • Caesar 34
    • Cicero 38
  • Suetonius, De vita Caesarum in Vita Divi Iuli, 23,24,34.
    • in Vita Neronis, 2.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulo 50.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Asconius, Ad Milonianam
  2. Dio Cassius 39.31. Plutarchus, Pompeius 52 et Crassus 15 et Cato minor 41.
  3. Ab anno fere 50 a.C.n. secundum Der kleine Pauly sed fonte non citato
  4. Nicolaus Damascenus, Vita Augusti (FGrHist 90 F 127)
  5. Cap. 83.
  6. Plinius Maior VII.54.
  7. Plutarchus, Caesar 34
  8. Plutarchus, Pompeius 69.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II
Consul
54 a.C.n.
cum
Appio Claudio Pulchro
Successores:
Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus