Latinitas bona

Marcus Valerius Messalla Rufus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Valerius Messalla Rufus (primo saeculo a.C.n. floruit, natus circa 103/102 a.C.n., mortuus circa 27/26 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 53 a.C.n. (anno horribili) consulatum ab aestate usque ad finem anni cum Gnaeo Domitio Calvino gessit. Bello civili Caesarem secutus est. Diu vixit et in senectute nonnullos libros hodie deperditos conscripsit.

De gente[recensere | fontem recensere]

Patricia Valeriorum gente ortus Marcus filius Hortensiae erat, clarissimi oratoris Quinti Hortensii Hortali sororis[1]. Soror ipsius Valeria dictatori Cornelio Syllae nupsit. Filius quoque ei fuit qui anno consulatus (53 a.C.n.) denarios cudendos curavit quos MESSAL.F PATRE COS inscripsit[2] et sive consul suffectus anni 32 a.C.n. sive anni 29 a.C.n. esse potest. "Rufus" cognominatus est ut e colore capillorum a Valerio Messalla Nigro distingueretur.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Iam 81/80 a.C.n. adulescentulus adhuc augur ob Syllae adfinitatem factus est (ab inauguratione usque ad mortem eius quinquaginta quinque anni interfuisse dicuntur[3]). Praetor fuit circa 61/60 a.C.n. Anno 54 a.C.n. consulatum petebat sed tum omnes quattuor petitores ex lege de ambitu rei facti sunt[4]. Quod propter flagitium infamia maxima flagraverunt atque ex variis dilationibus et intercessionibus comitia prohibita quominus haberentur usque ad medium annum 53. Tum tandem post longum interregnun[5], mense Iulio Cnaeus Domitius et Marcus Valerius Messala consules renuntiati sunt in reliquos sex menses. At novi consules et ipsi prohibiti sunt quin comitia consulum qui sibi succederent haberent seditionibus ac rixis sempiternis inter Clodianas et Milonianas armatas manus coortis[6]. Itaque mense Ianuario 52 a.C.n. ad interregnum reditum est. Republica ita vexata, nihil memoria dignum in consulatu effecit Valerius Messalla.

Paulo post de ambitu e lege Pompeia postulatus primum Hortensii avunculi gratia, qui eum defendebat[7], indignantibus omnibus absolutus est, mox tamen iterum e lege Licinia de sodaliciis accusatus culpae manifestae succubuit[8]. Bello civili ineunte a Caesare simul cum ceteris exulibus restitutus[9], Messalla eum in Africam et in Siciliam legatus sequebatur.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Litterariis studiis senectutem impendit. Duo tantum Messallae opera nobis nota sunt : libri de Auspiciis quorum excerpta brevia nobis Aulus Gellius et Macrobius tradiderunt, quibus auguralem scientiam explicabat et libri de Familiis qui ad genealogiam historiamque nobilium familiarum Romanarum pertinuisse videntur. Plinius inter fontes Historiae Naturalis 'Messallam senem' refert.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Val. Max. V.9.2.
  2. Crawford 435/1. E. Babelon Valeria 13. Nummus in Museo Britannico Non necessario triumvir monetalis fuit : nam litterae SC nummo inscriptae indicare videntur hoc munus extra ordinem ei mandatum esse. Multis enim magistratibus illo anno respublica caruisse videtur.
  3. Macrobius I.9.14.
  4. Cicero, Ad Quintum III.2 (Messalla a Quinto Pompeio Rufo postulatus est).
  5. Plus quam triginta. Dio Cassius 40.45. Plut., Pompeius 54
  6. Consul Domitius Calvinus et ipse tum vulnus accepisse dicitur (Dio Cassius 40.46).
  7. Orationem hodie deperditam postea publicavit (Valerius Maximus, loc. cit.)
  8. Ad fam. VIII.2 et 4.
  9. Dio Cassius 41.36

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • The fragments of the Roman historians, Oxford University Press, 2013, vol. 1 : 385-389. ISBN 978-0-19-927703-2


Antecessores:
Appius Claudius Pulcher et L. Domitius Ahenobarbus
Consul
53 a.C.n.
cum
Gnaeo Domitio Calvino
Successores:
Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio et Gnaeus Pompeius Magnus III