Clodia (Metelli uxor)
Clodia, ab eruditis interdum Clodia Metelli ob maritum nuncupata, fuit una e tribus filiabus Ap. Claudii Pulchri qui consul anno 79 a.C.n. meruit, soror igitur P. Clodii. Nata est circa 95 a.C.n. Nupsit Q. Metello Celeri. Nupsit consolino primo. Si Apuleio credimus, qui saeculo II scripsit, "Lesbia" in carminibus Catulli et laudata et vituperata re vera Clodia erat.[1] Oratio Ciceronis Pro Caelio Clodiam malam pingit; Cicero eam etiam "meretricem" nominat (1). Marcus Caelius Rufus qui amator eius fuerat in oratione anno 56 a.C.n. habita eam quadrantariam Clytemnestram[2] appellabat, quia Clytemnestra per amantem Egisthum Agamemnonem maritum necaverat : ita iudicibus persuadere cupiebat et Clodiam mariti Metelli Celeris anno 59 a.C.n. mortem concinnasse (nam Clodia ab accusatoribus Caeli stabat et ipsam ab eo veneno temptatam esse dicebat). Necavit coniugem Metellum veneno.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apuleius, Apologia 10; fortasse autem non haec sed soror erat "Lesbia," secundum Wiseman
- ↑ Quintilianus VIII.6.53. Plutarchus, Cicero 29.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Claudia (8)" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 p. 762
- Suzanne Dixon, Reading Roman Women (London: Duckworth, 2001) pp. 133-156
- L. Fezzi, Il tribuno Clodio: Romae: Laterza, 2008
- Anne Leen, "Clodia Oppugnatrix: The Domus Motif in Cicero's "Pro Caelio"" in Classical Journal vol. 96 (2000/2001) pp. 141-162
- William C. McDermott, "The Sisters of P. Clodius" in Phoenix vol. 24 (1970) pp. 39-47
- Marilyn B. Skinner, "Clodia Metelli" in Transactions of the American Philological Association vol. 113 (1983) pp. 273-287
- W. J. Tatum, The Patrician Tribune. Publius Clodius Pulcher. Chapel Hill: University of North Carolina Press, 1999 (Paginae selectae apud Google Books)
- T. P. Wiseman, Catullus and His World: A Reappraisal. Cantabridgiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press, 1985. ISBN 0521319684
- John W. Zarker, "Lesbia's Charms" in Classical Journal vol. 68 (1972/1973) pp. 107-115