Augur

Augur cum ave
Augur (-is, m) vir est, qui auctoritate publicâ sacras aves alit, custodit atque observat, et ex iis futura divinat. Multus fuit augurum et usus et honos apud Romanos. Tanta sacerdotio augurum erat auctoritas, ut nihil bello domique Romani gererent, nisi prius per augures deorum voluntatem explorassent. Augures initio tres fuerunt, creati a Romulo, ad quinque autem a Numâ creati. Posterioribus temporibus saepe collegium augurum ampliatum est.
Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]
- I. Linderski, "The Augural Law", ANRW 1986 II 16. 3 Hic legere potes