Alexander VI
Obitus: 18 Augusti 1503; Roma
Patria: Corona Aragoniae
Pontificatus
Insignia heraldica
Alexander VI , nomine nativo Rodericus Llançol i Escrivà de Borgia, vulgo Rodrigo Llançol i Escrivà de Borja (natus die 1 Ianuarii 1431 Saetabi; die 18 Augusti 1503 mortuus), fuit Papa, id est episcopus Romanus, a die 11 Augusti 1492 per conclave. Fuit amicus medici et astronomi Boneti de Latis; caeremoniarius ei meruit Ioannes Burchardus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Rodericus Llançol, Galfridi Llançol i Escrivà filius, annum decimum agens e Catalonia in Italiam venit, ubi discipulus Casparis Veronensis fuit et postea apud Bononiae universitatem iuri studuit. Quamquam nondum presbyter ordinatus, ab avunculo Papa Callisto III, fratre matris suae Isabellae, episcopus ac cardinalis factus est. Rodericus sibi cognomen avunculi sui, "Borgia", imposuit. Rodericus de Borgia, semper homo dissolutus, etiam postquam papa creatus est, decem spurios liberos genuit et res divinas mercatus est. Rodericus, iam cardinalis factus, cum Vanotia de Cathaneis, matre eius liberorum Ioannis (postea ducis Gandiae), Caesaris (postea ducis Romaniae), Lucretiae (postea uxoris ducis Ferrariae) ac Galfridi, viginti annos vixit. Die 7 Iunii 1494 - Foedus Turris Sillae inter Hispaniam et Portugalliam Alexandro VI iuvante Turri Sillae signatum est, quo coloniae Americanae horum regnorum divisae sunt.
Fontes pontificatus Alexandri VI
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Documenta
- Alessandro VI e il Savonarola (brevi e lettere). Taurinis: Accademia di Oropa, 1950
- Peter de Roo, Material for a History of Pope Alexander VI, his Relatives, and his Time. 5 voll. Brugis, 1924
- Biographica et historica
- M. Batilori, Alejandro VI y la Casa Real de Aragón. Matriti, 1958
- Michael de la Bedoyere, The Meddlesome Friar and the Wayward Pope: The Story of the Conflict Between Savonarola and Alexander VI. 1957
- O. Ferrara, El papa Borgia. 3a ed.. Matriti, [1947]
- E. Olmos y Canalda, Revindicación de Alejandro VI (el papa Borja). 7a ed. Valentiae, 1954
- G. B. Picotti, "Nuovi studi e documenti intorno a papa A. VI" in Rivista di storia della chiesa in Italia vol. 5 (1951) pp. 169-262; cf. vol. 6 (1952) pp. 96-110
- G. B. Picotti, "Ancora sul Borgia" in Rivista di storia della chiesa in Italia vol. 8 (1954) pp. 313-365
- Giovanni Soranzo, Studî intorno a papa Alessandro VI (Borgia). 1950
- Aliae encyclopaediae
- Alexander VI in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "ALEXANDER VI., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 104–105 (Theodisce)
- Francis Xavier Murphy, "Alexander VI" in Encyclopaedia Britannica Online
- Giovanni Battista Picotti, "Alessandro VI, papa" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1960)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Alexander VI apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum VI spectant. |
- "Borja y Borja, Rodrigo de" apud The Cardinals of the Holy Roman Church
- Cardinales ab Alexandro VI creati apud The Cardinals of the Holy Roman Church