Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Franciscus Kafka

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Kafka
Franz Kafka
Franciscus Kafka
Franciscus Kafka anno 1906
Natus 3 Iulii 1883
Pragae
Obiit 3 Iunii 1924
Chirilignis ad Vindobonam

Franciscus (Franz) Kafka, natus Pragae in Bohemia (tunc ad Austro-Hungariam pertinenti) die 3 Iulii 1883; mortuus Chirilignis[1] ad Vindobonam, die 3 Iunii 1924, fuit auctor Iudaicus Theodisce scribens, qui a plurimis existimatur unus ex gravissimis saeculi XX scriptoribus occidentalibus. Kafka inter exsistentialistas numerari solet.

Franciscus Kafka in universitate Carolina Pragensi primum paulisper chemiae, mox quidem iurisprudentiae studuit. Ibi contubernales habebat Maximilianum Brod et Felicem Weltsch. Gradum doctoris anno 1906 meruit. Amicitia iunctus erat cum Milena Jesenská.

Opera[recensere | fontem recensere]

Auctore vivo edita[recensere | fontem recensere]

  • Betrachtung ('Contemplatio')
  • Das Urteil. Eine Geschichte. ('Iudicium. Fabula')
  • Der Heizer. Ein Fragment ('Calefactor. Fragmentum')
  • Die Verwandlung ('Metamorphosis')
  • Ein Landarzt ('Medicus rusticanus')
  • In der Strafkolonie ('In colonia poenali')
  • Ein Hungerkünstler ('Artifex famelicus')

Post mortem auctoris edita[recensere | fontem recensere]

  • Der Process ('Causa')
  • Das Schloss ('Arx')
  • Der Verschollene ('Homo qui disparuit') sive Amerika ('America')

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!