Archidioecesis Pragensis

E Vicipaedia
Insigne archidioecesis Pragensis.
Situs archidioecesis Pragensis inter dioeceses in Republica Bohemica.

Archidioecesis Pragensis est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in Bohemia (Res publica Bohemica sive Cechia) sita, suffraganeae sunt dioeceses Litomericensis, Reginae Gradecensis, Budovicensis et Pilsnensis. Sedes archidioecesis Praga est et ecclesia cathedralis Ecclesia sancti Viti in Arce Pragensi. Praesens archiepiscopus Pragensis Dominicus Duka est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Archidioecesis Pragensis vetustissima dioecesis Bohemiae est. Primus episcopus Pragensis Dietmar fuit, secundus sanctus Adalbertus, qui patronus archidioecesis Pragensis est. Primus archiepiscopus Pragensis anno 1344 Ernestus de Pardubice factus est. Successor eius ac secundus Pragensis archiepiscopus Ioannes Ocellus primus episcopus Bohemiae Moraviaeque erat, qui cardinalis factus est (anno 1378).

Hodie[recensere | fontem recensere]

Archiepiscopus Pragensis Dominicus cardinalis Duka duo auxiliarios habet – episcopum Carolum Herbst et episcopum Venceslaum Malý. Archiepiscopus Pragensis emeritus cardinalis Miloslaus Vlk est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]