Stupiditas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Stupiditas (verbum a stupendo deductum) est inopia intellegentiae, rationis, ingenii, vel iudicii.[1] Stupiditas est natura vel status stultitiae, vel actio vel notio quae proprietates stultitiae praestat.[2] Jacobus F. Wells in libro Understanding Stupidity,[3] stupiditatem sic definit: "Vocabulum adhibeatur ad designandam mentem quae habeatur informata, considerata, et intempestiva."[4] Welles stupiditatem ab ignorantia distinguit.

Praemia pro stupiditate concessa[recensere | fontem recensere]

Praemia Darwiniana, ex nomine Caroli Darwin naturalistae evolutionariique theoristae appellata, homines decorant qui continuationem generis humani praestent, se ex copia genorum (Anglice: gene pool) modo excelse fatuo remotis.

Universalia Stupiditatis Praemia in nonnullis categoriis conceduntur: dictum, rerum status, trend,? confectio; homo, pellicula, et emissarium mediorum? (media outlet).[5]

Praemia Ig Nobel (quasi portmanteau, ex nomine Nobel et verbo ignobili), pro investigationibus levibus in physica, chemia, medicina, litteris, pace, sanatione publica, ingeniaria, biologa, mathematica, medicina veterinaria conceduntur. Res vehementius dictae comprehendunt num vaccae nominatae plus lactis dent quam vaccae nominum expertes, vel pellicula adamantis ex tequila creari possit, et cur mulieres gravidae se non invertunt. Nocentior societatis stupiditas est stupiditas academica, varie definita "error investigationis academicae," "deludere notionibus vanis creandis," "res scientifica (magica) a simplicibus spectatoribus putata," "res falsa," et "imago in mente errans."[6]

Stupiditas in arte et cultura[recensere | fontem recensere]

In scientia populari[recensere | fontem recensere]

In scientia populari omnium culturarum sunt narratiunculae stupiditatis: "Mirabile magnus numerus fabularum simplicium ab hominibus inliteratis ubique enarratarum de hominibus stultis et eorum ineptiis tractant."[7] Qui scientiam popularem investigent in indicibus generum fabularum (tale-types) categorias 1200–1349 "fabulae de stultis" (numskull stories), et in indicibus rationum (motifs) categoriam J, de "sapientibus et stultis," habent.[8]

In comoedia[recensere | fontem recensere]

Homo stultus (fool vel buffoon) est persona gravis in multum comoediae. Alford et Alford invenerunt humorem in stupiditate conditum obtinuisse in societatibus "multiplicioribus," contra nonnulla alia humoris genera.[9] Explicationes comoediarum Shakesperianarum monstrant dramatis personas positiones contrarias inter se ponere solere; hoc, quia inopia explicationis diligentis significat, eorum stupiditatem indicat.[10] Hodie variissima programmata televisifica, sicut The Simpsons, stupiditatem persequuntur.[11]

In pellicula[recensere | fontem recensere]

Stupidity (Anglicum), pellicula anni 2003 ab Alberto Nerenberg moderata,[12] exempla et explicationes stupiditatis in societate et mediis hodiernis monstrat, et conatur "explorare prospectum quod? ignorantia contumax magis et magis fit consilium felicitatis in civilibus rationibus (politics) et delectatione."[13]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stupidity. Merriam-Webster. Nexus die 18 Ianuarii 2009 confirmatus.
  2. "stupidity". Merriam-Webster 
  3. James F. Welles, Ph. D.. "Understanding Stupidity" 
  4. "The term may be used to designate a mentality which is considered to be informed, deliberate and maladaptive."
  5. World Stupidity Awards. (Nexus die 24 Iulii 2011 accessus.)
  6. http://ontolog.cim3.net/forum/ontolog-forum/2009-05/msg00034.html.
  7. "A surprisingly large number of simple tales told by unlettered men everywhere concern fools and their absurdities."—Stith Thomson, The Folktale (Berkleiae: University of California Press, 1977), p. 190.
  8. Stith Thomson, The Folktale (Berkleiae: University of California Press, 1977), pp. 481–500. Vide etiam Thomson 1928 et 1932–1936.
  9. Finnegan Alford et Richard Alford, "A Holo-Cultural Study of Humor," Ethos 9(2):149-164.
  10. Northrop Frye, A Natural Perspective: The Development of Shakespearean Comedy and Romance (Novi Eboraci: Columbia University Press, 1995).
  11. R. Hobbs, "The Simpsons Meet Mark Twain: Analyzing Popular Media Texts in the Classroom," The English Journal, 1998.
  12. De Stupidity in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  13. "Stupidity (2003)". rottentomatoes.com 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stupiditatem spectant.