Stultifera navis (Brant)
Vide etiam paginam discretivam: Stultifera navis (discretiva)
Stultifera navis est titulus Latinus libri ab Sebastiano Brant sub nomine Das Narrenschyff (fere 'Navis stultorum') anno 1494 conscripti Basileaeque divulgati, quem Latine reddidit edendumque curavit Iacobus Locher anno 1497. Hic liber praeclarus satirice mundum describit incolasque sicut navem cuius dementes vectores nesciunt destinationem et cursum neglegunt. Radices huius allegoriae sunt in Medio Aevo. Fama enim est stultos et fatuos a civibus in nave collocatos esse, ut sine cursu per flumina mariaque navigarent. Opus habet 114 satiras breves cum imaginibus a Alberto Durero pictis. In satiris multis, auctor deridet et reprehendit vitia sacerdotum Catholicorum. Hic Sanctum Grobianum creavit, quem dixit esse patronum vulgaris rudisque plebis.
Stultifera navis est res thematica, quae saepe in litteris artibusque occidentalibus apparet.
Pinacotheca [recensere]
-
Imago in fronte editionis principis anno 1494 Germanice exaratae. Xylographia ab Alberto Durero facta.
-
Imago in fronte Latinae editionis, Basiliae anno 1497 prolatae. Xylographia ab Alberto Durero facta.
-
Imago in fronte Latinae editionis, Argentorati anno 1497 prolatae. Xylographia ab Alberto Durero facta.
-
Imago in fronte Germanicae editionis, Argentorati anno 1549 prolatae. Xylographia ab auctore Germano facta.