Pagus Vendascinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pagus Vendascinus (Francogallice Comtat Venaissin)[1] pars Provinciae est, cuius Avennio est urbs maxima.

Bulla imperatoris Friderici, per quam comiti Tolosae Raymundo VII Pagum Vendascinum anno 1234 dedit, in Archivi nationalis Parisiensi aedificio servata

Ab anno 1274 pars pontificalis patrimonii fuit, sed Avennio sub regis Franciae dicione usque ad annum 1290 mansit. Tunc urbs Carolo II regi Neapolis vendita est. Anno 1348, regina Ioanna, Caroli proneptis, urbem papae vicissim vendidit.

Anno 1791, incolae Avennionis aliarumque urbium papae dicionem repudiaverunt et Franciae se dederunt. Itaque pagus ad regnum Franciae annexus est et anno 1793 unacum Principatu Arosiacu praefecturam Vallis Clausae constituit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Charles Rostaing, Essai sur la toponymie de la Provence, Massiliae, 1994