Scholarches

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theophrastus, secundus scholae peripateticae scholarches. Hortus Botanicus Panormitanus.

Scholarches (Graece σχολάρχης) est rector scholae, praecipue scholae philosophicae praepositus. Quo vocabulo Athenienses antiqui utebantur praecipue ad designandos scholarum philosophicarum rectores. Itaque primus scholarches Plato fuit, praepositus Academiae: locum suum quadraginta fere annos tenuit, donec Speusippum, sororis filium, successorem sibi creavit.

Ecce index scholarcharum quattuor principalium scholarum philosophicarum Athenis aevo Hellenistico institutarum, annis quibus scholas suas rexerunt quam accuratissisme indicatis:[1]

Academia Lycium Stoa Hortus

388–348 Plato
348–339 Speusippus
339–314 Xenocrates
314–270 Polemo
270–265 Crates Atheniensis
265–241 Arcesilaus
241–225 Lacydes
225–167 Telecles & Evander
167–165 Hegesinus
165–137 Carneades
137–131 Carneades II
131–127 Crates
127–110 Clitomachus
110–84 Philo

335–322 Aristoteles
322–287 Theophrastus
287–269 Strato
269–225 Lyco Trous
225–??? Aristo Ceus
  c. 155   Critolaus
???–110 Diodorus Tyrensis

300–262 Zeno Citieus
262–230 Cleanthes
230–205 Chrysippus
205–??? Zeno Tarsensis
???–145 Diogenes
145–129 Antipater
129–110 Panaetius

307–271 Epicurus
271–250 Hermarchus
250–215 Polystratus
215–201 Dionysius
201–??? Basilides
  c. 175   Thespis
???–100 Apollodorus Epicureus
100–75 Zeno Sidonius
75–70 Phaedrus Epicureus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tiziano Dorandi, "Chapter 2: Chronology," in The Cambridge History of Hellenistic Philosophy, ed. K. Algra, J. Barnes, J. Mansfeld, et M. Schofield (Cantabrigiae: Cambridge University Press), p. 53.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]