Rembrandus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rembrandus a se pictus, anno 1640.

Rembrandus Hermanni Leidensis, sive Rembrantus Hermensis Leydensis, sive etiam Rembrantus Hermanni filius Leidensis (Batave Rembrandt Harmenszoon van Rijn; natus Lugduni Batavorum 15 Iulii 1606; mortuus Amstelodami 4 Octobris 1669) fuit pictor Batavicus magni momenti. Vixit laboravitque Saeculo Aureo, quod tempus fuit summum humanitatis, eruditionis, mercaturae, potentiae Bataviae. Rembrandus dicitur maximus Magister Batavus saeculi septimi decimi, qui fere 300 picturas, 300 chalcographias, 2000 adumbrationes fecit. Quamquam pictores aliarum civitatum modo Baroco usi sunt, Rembrandus, sicut alii magistri Batavi, modum pingendi quasi naturalem maluit.

Subscriptiones Rembrandi

Fuit solus pictor Batavus hac aetate qui praenomen in pictoribus subscripsit, ut fecerunt Raphael et Leonardus; postea Vincentius van Gogh idem facit.

Opera clara[recensere | fontem recensere]

Chalcographia: Sanctus Hieronymus precatur, anno 1632.

Vita[recensere | fontem recensere]

Rembrandus natus est Lugduni Batavorum 15 Iulii 1606, filius Harminii Gerritzoon van Rijn, qui molam frumenti egit, et Neeltgen Willemsdochter van Zuytbrouck, cuius pater fuit pistor. Octavus fuit inter novem liberos. Discipulus fuit in Universitate Leidenensi, tunc pictori Iacobo van Swanenburgh, deinde pictori Petro Lastman addictus est. Anno fere 1624 Lugduni Batavorum officinam propriam instituit, una cum amico Ioanne Lievens; anno 1627 primos discipulos accepit.

Saskia van Uylenberg, uxor a marito picta, anno 1641.

Anno 1631 ad Amstelodamum migravit. Anno 1634 Saskiam van Uylenberg in matrimonium duxit. Aedes ubi post annum 1639 vixerunt nunc est museum, Het Rembrandthuis (Aedes Rembrandi). Quattuor liberi eis nati sunt, quorum quartus tantum, filius Titus nomine, adolevit. Saskia anno 1642 mortua est, verisimiliter tuberculosi adflicta. Rembrandus nullam aliam feminam in matrimonium duxit, sed filia, Cornelia nomine, anno 1654 nata est illi et amicae cuidam Hendrickje Stoffels.

Officina Rembrandi in aedibus Amstelodami

Mortuus est Amstelodami die 4 Octobris 1669, et in Westerkerk sepultus est.[1]

Discipuli[recensere | fontem recensere]

Plures pictores fuerunt discipuli Rembrandi, inter quos:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. hoc est, Ecclesia Occidentale

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Rembrandus a se pictus anno 1669.
  • Ackley, Clifford, et alii. 2004. Rembrandt's Journey: Painter, Draftsman, Etcher. Bostoniae: Museum of Fine Arts. ISBN 0-87846-677-0
  • Albers, Eckbert. 2008 Erkenntnismomente und Erkenntnisprozesse bei Rembrandt. Hildesheim: Georg Olms Verlag. ISBN 978-3-487-13831-2
  • Alpers, Svetlana. 1989 De firma Rembrandt. Amstelodami: Uitg Bert Bakker.
  • Amore, Anthony M., et Tony Mashburg. 2011. Stealing Rembrandts: The Untold Stories of Notorious Art Heists. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 9780230108530
  • Blanc, Jan. 2008. Dans l'atelier de Rembrandt. Le maître et ses élèves. Lutetiae: Editions de la Martinière.
  • Bodenbach, Hans Joachim 2003. Rembrandt: Selbstporträts von fremder Hand. Dresden: Verlag der Kunst.
  • Brion, Marcel. 1969. Rembrandt. Lutetiae: Albin Michel.
  • Brown, Christopher, et alii. 1991. Rembrandt: de Meester en zijn werkplaats. catalogus expositionis. Amstelodami: Rijksmuseum.
  • Brückner, Christel. 1997. Rembrandts Braunschweiger Familienbild, Seine thematische Figuren und Farbkomposition und die Kunst Italiens. Hildesheim.
  • Chapman, H. Perry 1990. Rembrandt's self-portraits. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-04061-3.
  • Clark, Kenneth. 1978. An Introduction to Rembrandt. Londini: John Murray/Readers Union.
  • Driessen, Christoph. 2011. Rembrandt und die Frauen. Regensburg.
  • Ducos, Blaise, George S. Keyes, Lloyd DeWitt, edd. 2011. Rembrandt et la figure du Christ, catalogus expositionis (Lutetiae, museum Lupariense, 18 aprilis—18 iulii 2011; Philadelphiae, museum artis, 30 iulii—30 octobris 2011; Detroiti, Instituto artium, 20 novembris 2011—12 februarii 2012) Mediolani: Officina Libraria, et Lutetiae: éditions du musée du Louvre.
  • Dudok van Heel, S.A.C. 2006. De jonge Rembrandt onder tijdgenoten, Godsdienst en schilderkunst in Leiden en Amsterdam. Nijmegen: Nijmegen University Press/Veenman Publishers.
  • Fuchs, R. 2006. Rembrandt spreekt: een verslag. Amstelodami: Uitg. de Bezige Bij. ISBN 90-234-1930-8.
  • Halewood, William H. 1982. Six Subjects of Reformation Art: A Preface to Rembrandt. Toronto: University of Toronto Press. ISBN 0802023851.
  • Keyes, George S., Tom Raisseur, Dennis P. Weller. 2011. Rembrandt in America: Collecting and Connoisseurship. Catalogus expositionis. Cleveland: Cleveland Museum of Art. ISBN 9780847836857
  • Kitson, Michael. 2007. Rembrandt. Novi Eboraci: Phaidon. ISBN 978-0-7148-2743-8.
  • Manescalchi, Roberto 2004. Rembrandt: la madre ritrovata. M.C.M.(La storia delle cose).
  • Milner, Max. 2006. Rembrandt à Emmaüs. Lutetiae: J. Corti.
  • Schwartz, Gary. 1991. Rembrandt: his life, his paintings, versio anglica. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0140157662.
  • Slive, Seymour. 2009. Rembrandt Drawings. Angelopoli: J. Paul Getty Museum. ISBN 9780892369768.
  • Sluijter, Eric Jan. 2006. Rembrandt and the Female Nude. Amstelodami: Amsterdam University Press. ISBN 9789053568378.
  • Streiff, Bruno. 2004. Le Peintre et le philosophe ou Rembrandt et Spinoza à Amsterdam. Éditions Complicités.
  • Tümpel, Christian. 2004. Rembrandt. Études iconographiques. Signification et interprétation du contenu des images. Saint Pierre de Salerne.
  • Tümpel, Christian. 2006. Rembrandt. Pictures and Metaphors. Londinii.
  • van de Wetering, Ernst. 2009. Rembrandt: The Painter At Work. Berkeley: University of California Press. ISBN 9780520258846.
  • Verhaeren, Emile. 1904. Rembrandt, biographie critique. Lutetiae: H. Laurens.
  • Wolkers, J. 1999. De spiegel van Rembrandt Zwolle: Uitg. Waanders.
  • Zuffi, Stefano. 2011. Rembrandt. Munich, Londini: Prestel. ISBN 9783791346205

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rembrandum spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png