Tempestas in Mari Galilaeae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tempestas in Mari Galilaeae, tabula picta Rembrandi (1633).

Tempestas in Mari Galilaeae est tabula picta Rembrandi (1633), pictoris aetatis aureae Nederlandicae, quae in Museo Isabella Stewart Gardner Bostoniae Massachusettae usque ad diem 18 Martii 1990 fuit, cum surrepta esset. Tabula miraculum Iesu tempestatis tranquillatae in Mari Galilaeae depingit, ut in capitulo quarto Evangelii secundum Marcum in Novo Testamento Bibliorum Sacrorum Christianorum narratur.[1] Tabula est sola tabula maritima vera a Rembrando picta.[2]

Furtum[recensere | fontem recensere]

Matutino tempore die 18 Martii 1990, fures vestimentis vigilium occultati in museum irruperunt et Tempestatem in Mari Galilaeae duodecimque opera alia subduxerunt.[2] Putatur hoc furtum maximum artis furtum in historia Civitatum Foederatarum, ac non iam explicatum est.[2][3] Museum vacuas tabularum formas in locis prioribus iam monstrat.[4]

Die 18 Martii 2013, Foederale Investigationis Ministerium nuntiavit se compertum habere auctorum facinoris.[5] Explicatio forensis in se habet facinus a grege delictis ordinatis dicato commissum esse. Conclusiones autem non divulgatae sunt quia investigatio iam continuat.[6]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]