Danaë

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Danaë (discretiva)

Danaë impraegnata saeculo 5 a.C.n. picta
Danaë impraegnata saeculo 18 picta

Danaë (gen. -ës, dat. -ae, acc. -ën, abl. -a) (Graece Δανάη) est in mythologia Graeca filia Acrisii, regis Argorum, et mater Persei ab Iove. Nonnumquam dicitur urbem Ardeam in Latio condidisse.

Spe deceptus sine heredibus, Acrisius oraculum consuluit num fortuna sua mutatura sit. Oraculum ei dixit eum quondam moriturum a prole suae filiae. Quam, cum liberis careret (ne status mutaretur), in aeratam turrim cavernamve clausit. Sed Iuppiter pluvia aurea eam visitavit ut gravidam faciat. Paulo post, eorum filius Perseus nascitur.

Extimescens et iram deorum lacessere nolens caede stirpium, Acrisius ambo per arcam ligneam in mare exposuit. Tamen mari a Neptuno placato ambo supervixerunt. Alluvione adiecti sunt ad Cycladum insulam Seriphon, ubi a Dictye (frater regis Polydectes) recepti sunt et puer educatus est.

Multis annis post, cum Perseus Medusam necavisset et Andromedam liberavisset, praedictio oraculi vera probata est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]