Coniuratio Iulii Civilis (Rembrandus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Coniuratio Iulii Civilis: fragmentum tabulae a Rembrando anno 1661 inceptae.

Coniuratio Iulii Civilis est tabula anno 1661 a Rembrando incepta, partim mox destructa. Fragmentum quod ad aevum nostrum pervenit in Museo Nationali Holmiae ostentatur. Res est iuramentum a sociis Gai Iulii Civilis reguli Batavorum anno 69 factum, quo tempore res novas contra imperium Romanum movebant.