Curtius Bodewig

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Curtius (vulgo: Kurt) Bodewig (natus 26 Aprilis 1955 Rheniburgi[1]) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Bodewig primo tirocinium mercatoris aedificiorum fecit, deinde anno 1976 maturitatem adeptus est. Tum ad annum 1981 hoc munere victum sibi paravit. Deinde diversis officiis collegii opificum laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bodewig maritus est et duos liberos genuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1973 Bodewig sodalis SPD factus est. Anno 1998 primo in Dietam Foederalem electus est et ad electionem anni 2009 mansit. 20 Martii 2000 Bodewig secretarius statalis in Administerio Foederali Commeatus et Aedificiorum nominatus est. Postquam administer Reinhardus Klimmt a magistratu se recessit, Bodewig 20 Novembris 2000 a cancellario foederali Gerhardus Schröder (SPD) ipse Administer Commeatus et Aedificiorum nominatus est. Hoc officium 22 Octobris 2002 post elctionem Parlamenti amisit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Bodewig Administro portorium electronicum autocinetorum onerariorum in viis latioribus introductum est: Longe automata, quae hoc portorium custodirent, non sine vitiis fungebantur.

Post officium[recensere | fontem recensere]

Bodewig nunc inter alia editor diurnii Res Publica Berolinensis (Theod.: Berliner Republik) est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]