Latinitas nondum censa

Etymologiarum libri viginti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg
Haec est pagina de
Hispania Visigothica.
Ut hoc indagare, vide etiam
Categoria:Hispania Visigothica.
Versionis impressae 1472 caput de terra et partibus

Etymologiarum libri viginti sive Origines, vel breviter Etymologiae sunt opus Isidori Hispalensis, paulo ante mortem suam scriptum saeculo VII. Etymologiae continent res ex operibus 154 scriptorum et hominium Romanorum. Totam scientiam profanam religiosamque Isidorus colligere conatus est. Medio Aevo Etymologiae erant scholasticorum encyclopaedia dilectissima et sic appellatur quia Isidorus non solum de rebus scripsit sed etiam de originibus illorum nominum.

Non Isidorus sed Braulius, episcopus Caesaraugustae opus in viginti libros dividit.

Materia[recensere | fontem recensere]

Tituli librorum sunt:

  1. De grammatica
  2. De rhetorica et dialectica
  3. De mathematica
  4. De medicina
  5. De legibus et temporibus
  6. De libris et officiis ecclesiasticis
  7. De Deo, angelis et sanctis
  8. De Ecclesia et sectis
  9. De linguis, gentibus, regnis, militia, civibus, affinitatibus
  10. De vocabulis
  11. De homine et portentis
  12. De animalibus
  13. De mundo et partibus
  14. De terra et partibus
  15. De aedificiis et agris
  16. De lapidibus et metallis
  17. De rebus rusticis
  18. De bello et ludis
  19. De navibus, aedificiis et vestibus
  20. De domo et instrumentis domesticis

Nexus externus[recensere | fontem recensere]