Latinitas nondum censa

Мёртвые души

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Editio prima "poematis"

"Мёртвые души" (tr. "Mërtvye duši"), scilicet "Animae mortuae", est opus litterarium magni Russici auctoris Nicolai Gogol, ab eo ipse ut "poema" definitum. Ideam ab Alexandro Puškin datam evolvens, Gogol opus illud anno 1835 Petropoli in Russia scribere incepit, et anno 1836 in Helvetia, dein in Lutetia Franciae et Romae in Italia continuit.

Cuius tria volumina is creare vellerat, sed solum volumen primum edidit (anno 1842). In hoc volumine narratum est de actis Pauli Čičikov, olim functionarii versuti in teloneo, se feudalum vellentis. Destinatum eius est acquisitio "animarum mortuarum" (i.e. agricolarum servorum mortuorum, secundum documenta dum inter vivos numeratorum), ut dein se de iure possessorem multorum servorum declaret.

In patriam reditus, Gogol Animas mortuas scribere continuerat, sed non satiatus est ab effectu operis sui, et anno 1852, aegritudini affectus, manuscriptum voluminis secundi (anno 1840 incepti) fabulae illius combussit.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!