Fibromyalgia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fibromyalgia[1] sive inomyalgia dicitur syndroma, quae dolorem facit, sed inflammationem non movet. Tria sunt verba, quibus fibromyalgiae verbum componitur: fibra, quae nervos indicat; myon, qui Graece significat musculum; et algos, qui Graece significat dolorem.

Signa[recensere | fontem recensere]

Ad nervos et musculos quod attinet, fibromyalgia aegro affert praesertim per totum corpus dolorem. Syndroma tamen videtur vere adesse, si dolores supra trium mensium spatium protrahuntur. Praeter totius corporis dolorem fibromyalgia alias secumfert notas:

  1. Defatigationem;
  2. Insomniam vel dormiendi difficultatem;
  3. Matutinum membrorum rigorem;
  4. Formicationem vel stuporem extremorum digitorum;
  5. Difficultatem cogitandi vel lapsus memoriae;
  6. Sensum tumoris.

Curatio[recensere | fontem recensere]

Cum fibromyalgiae causa videatur esse inordinata mitocondriorum actio, aeger de more curatur naturalibus medicinis, quae corporis cellulas educent, exempli gratia, isotonicis potionibus vel vitaminis quibusdam. Aeger etiam curatur exercitationibus membrorum. Aliquando dolores aut medicamentis aut exercitationibus omnino tolluntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Everdingen, J.J.E. van, Eerenbeemt, A.M.M. van den (2012). Pinkhof Geneeskundig woordenboek (12de druk). Houten: Bohn Stafleu Van Loghum.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fibromyalgia spectant.