Moyses Cälil

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Moyses Cälil
Musa Çəlil, Муса Җәлил, Musa Cälil
Moyses Cälil
Natus 15 Februarii 1906
in vico Mustafino nunc regionis Orenburgensis Russiae
Obiit 25 Augusti 1944
Berolini

Moyses Cälil (Tatarice, scriptura Arabica: موسا ﺟﮫليل , scriptura Latina Jaŋalif: Musa Çəlil, scriptura Cyrillica: Муса Җәлил, scriptura Latina linguae Tataricae hodierna: Musa Cälil), seu plenius Moyses Mostafae filius Cälilev (Tatarice Муса Мостафа улы Җәлилев, Musa Mostafa ulı Cälilev; 15 Februarii 190625 Augusti 1944), erat poeta Tataricus Sovieticus, Heros Unionis Sovieticae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Chartatum fasciculus Moabitensis

Moyses, vulgo Musa, Cälil (Çəlil) natus est die 2 Februarii secundum Calendarium Iulianum (15 Februarii secundum Gregorianum anno 1906 in vico Mustafino, nunc ad regionem Orenburgensem Russiae pertinenti. In schola Islamica Orenburgi studebat theologiae atque litteris, picturae et cantu. Anno 1919 factus est socius Unionis Communisticae iuventutis. Eodem anno primo opus suum litterarium in lucem edidit. In Bello Civili Russico participavit. Anno 1925 Casani publicatus est primus liber versuum Moysis Cälil. Annis 19271931 Cälil in Universitate Publica Moscuensi educabatur. Anno 1929 factus est socius Factionis Communisticae Unionis Sovieticae. Annis 19311932 erat moderator actorum diurnorum pro infantibus Tataricis pueris. Libros versuum suorum in lucem edidit. Ab anno 1939 fuit secretarius Unionis scriptorum Tataricae Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Autonomae.

Cum Bellum Magnum Patrium incepit, Cälil anno 1941 evocatus est ad munus militare in Exercitum Rubrum Sovieticum. Mense Iunio anni 1942 in pugna vulneratus, factus est captivus. Ut continuat rixam suam contra Germaniam nazisticam, ingressus est ad legionem Idel-Ural, ab illa creatam pro hominibus Tataricis, Baschkirisis aliorumque gentium prope Rha fluvium habitantium, contra Unionem Sovieticam bellare vellentibus. In legione ea Moyses Cälil, cui ibi traditum est opus culturale, turmam clandestinum condidit, fugas captivorum nonnullas effecit, rebellionem praeparabat. Mense Augusto anni 1943 arrestatus est. In carcere Moabit versus facere continuabat, qui post bellum in lucem editi sunt ut Chartatum fasciculus Moabitensis (Tatarice Моабит дәфтәре, Moabit däftäre). Die 25 Augusti anni 1943 Moyses Cälil cum aliis participibus turmae clandestinae ultimo supplicio affectus est, Berolini in urbe.

In Unione Sovietica Cälil, initio proditor declaratus, dein purgatus et glorificatus est. Anno 1956 ornatus est titulo Herois Unionis Sovieticae.