Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Moles Trium Angustiarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Moles Trium AngustiarumChangjiang Sanxia Daba (Sericae mediae physicalis)
Moles Trium AngustiarumChangjiang Sanxia Daba
Moles Trium Angustiarum
Changjiang Sanxia Daba
Molis collocatio in Serica

Moles Trium Angustiarum[1] (Sinice 長江三峽大壩[2]; pinyin Chángjiāng Sānxiá Dàbà) est moles hydroelectrica in flumine Caeruleo prope oppidum Sandouping, in districtu Yiling praefecturae urbanae Yichang, in Sinarum provincia Hubei aedificata. Quae moles, quod ad capacitatem attinet, maxima orbis terrarum est, sed secunda a mole Itaipu quod ad annuam generationem electricitatis spectat. Aedificium iam anno 2006 confectum est. Moles Trium Angustiarum a mense Maio 2012 ab omni parte suo officio rite fungebatur, elevatore navium excepto, qui anno 2015 aperietur.

Incitatio itinerum per tres angustias faciendorum, peregrinatoribus annorum 1930 destinata (imago Anglice signata).
Mao Zedong, in poemate 游泳 "Natare" (1956), in Monumento Inundationis 1954 in Wuhan inscripto, "murum saxosum" contra flumen erectura cogitatione fingit.[3]
Generatio electricitatis in Sinis, fonte digesta. Color ruber = generatio thermofossiliaria, caeruleus = hydroelectrica, flavus = nuclearis.
Potestatis effectio per annum Molis Trium Angustiarum.
Celeritas aquarum fluminis Caerulei cum receptivitate Molis comparata.
Tabula ex satellite facta regiones a receptaculo Molis Trium Angustiarum attectas monstrat. Confer diem 7 Novembris 2006 (supra) et diem 17 Aprilis 1987 (infra).
Modus altitudinis aquarum ad ripas receptaculi visus. Aquae hic metris 146 super maris aequor latent; hieme usque ad 175 m. super maris aequor surgunt.
Praefectura Zigui: regio fontium conservandarum urbis Maoping, paucis chiliometris (contra aquam) a Mole distans.
Piscinae navium ut vectura fluviatilis Molem Trium Angustiarum circumeat designatae, Maio 2004 visae.
Longitudinalis fluminis Caerulei depictio resecta, moles sex praesentes et futuras monstrans: moles Wudongde, anno 2009 coepta; moles Baihetan, anno 2010 coepta; moles Xiluodu, anno 2005 coepta; moles Xiangjiaba, anno 2006 incoepta; moles ipsa Angustiarum; atque omnium veterrima, moles Gezhouba, anno 1988 confecta.

Praeter electricitatem generatam, moles facultatem navigiorum Fluminis Caerulei auget casusque inundationum omnis regionis inter Yichang et fluminis ostia iacentis minuit, aquis antea superfluentes iam a mole retentis. Gubernatio Sinica propositum historicas res prosperas artis ingeniariae atque evolutionis socialis et oeconomicae habet, praecipue propter inventum magnarum generatorum novissimorum, et deminutionem emissionum gasiorum thermocepicorum. Sitús autem archaeologicos et culturae inundavit et hominum fere 1.3 millionum loco movere coegit, atque plures oecologiae commutationes efficit, inter quas auctius terrae lapsuum periculum et specierum fluviatilium exstinctionem.

Situs[recensere | fontem recensere]

Flumen Caeruleum e glacie perpetua montis Geladandong provinciae Qinghai nascitur. Ibi aquae super maris aequor metrorum 5 170 supereminent. Flumen inde per chiliometrorum fere 6 300 ad ostia defluit haud longe ab urbe Sciamhaevo distantia. Rapidius in prima huius cursús parte descendit per montes et valles provinciae Sichuan usque ad magnam urbem Chongqing, ubi iam super maris aequor metris 192, neque pluribus, surgit. Lentius inde angustias tres, litteris Sinensibus celebres, per chiliometra fere 320 permeabat. Montibus tandem derelictis in planitiem orientalem Sericae emergit iuxta urbem Yichang, ubi altitudinem super maris aequor metrorum 110 habet. Tres angustiae sunt nominatim:

  • Angustia Qutang, in quam flumen Caeruleum, prope urbem Chongqing et iuxta locum sacrum Baidicheng subintrabat et per octo chiliometra usque ad Daxi, situs culturae Daxi Neolithicae, decurrebat.
  • Angustia Wu, ab angustia Qutang brevissimo spatio distans, qua idem flumen sub muris urbis Wushan intrabat et per quinque et quadraginta chiliometra usque ad oppidum Guandukou praefecturae Badong procedebat. Cui oppido mox insequitur urbs Xinling, praefecturae caput, ubi pons alta et longa anno 2005 constructa flumen historicum atque lacum novum transit. Ita limitibus municipii Chongqing relictis ad provinciam Hubei acceditur.
  • Angustia Xiling, in quam flumen Caeruleum, urbibus Zigui et Maoping ad dextram partem relictis, intrabat et per chiliometra sexaginta sex usque ad districtum Yiling praefecturae urbanae Yichang defluebat, ubi magna pons Xiling, 1 118 metris longa, anno 1996 constructa est.

Vates Li Bai, anno 756 nuper ab exsilio revocatus, de transitu suo fluviali a templis Baidicheng per tres angustias ad Jiangling carmen composuit breve et celeberrimum:

早發白帝城 Mane a Baidi discedens
朝辭白帝彩雲間 Mane ab urbe Baidi discedo nubibus obsessa:
千里江陵一日還 Uno die Jiangling longinquam attingam.
兩岸猿聲啼不住 Ripis ambabus simiarum neniae aërem implent:
輕舟已過萬重山 Navicula nostra iam cacumina mille praetervehitur.[4]

Moles Trium Angustiarum, ita appellata propter cursús aquarum et ripas rupestres a receptaculo inundaturas, intra angustiam Xiling iuxta oppidum Sandouping praefecturae urbanae Yichang constructa est. Maximam esse confitetur inter moles sex quae fluctum illius magnae amnis aut iam constringunt aut constricturi sunt. Cui ab occidente et a montibus descendit, consecuturae sunt moles Wudongde, anno 2009 incepta, receptaculo sive lacu 950 metris super maris aequor; moles Baihetan, anno 2010 incepta, lacu 820 metris super maris aequor; moles Xiluodu, anno 2005 incepta, lacu 600 metris super maris aequor; moles Xiangjiaba, anno 2006 incepta, lacu 380 metris super maris aequor; moles ipsa Angustiarum; atque omnium veterrima, moles Gezhouba, anno 1988 confecta, lacu 66 metris super maris aequor iacenti.

Historia[recensere | fontem recensere]

Magna moles in flumen Caeruleum primum anno 1920 a viro publico Sun Yat-Sen excogitata est in libro cuius titulus est The International Development of China ("De evolutione Sinarum internationali").[5][6] Qui arguit molem cui esset facultas 22 gigawattiorum in flumine sub Tribus Angustiis generandorum fieri posse.[6] Gubernatio Nationalista, Chiang Kai-Shek duce, anno 1932 opus ad tempus propositorum adumbratorum in Tribus Angustiis coepit. Anno 1939, militares Iaponiae copiae Yichang occupaverunt et regionis mensuram agere coeperunt. Ratio, propositum Otani appellata, moli confecta est dum ei exspectabant ut victoriam Sinarum consequerentur. Anno 1944 Ioannes Lucianus Savage, principalis ingeniarius adumbrationum Ministerii Emendationis Civitatum Foederatarum, saepe ad moles et fossas designandas in civitates exteras convocatus, terras huius regionis mensus est propositumque descripsit "Incepti Fluminis Caerulei" sive "molis somniorum" (dream dam),[7] unde circa quattuor et quinquaginta ingeniarii Sinici Civitates Foederatas peregrinati sunt. Propositum primum rationes modo unico ad movendas naves enumerabat: eas per piscinas ad superiorem et inferiorem molis fines sitas moturas esse, atque trochleas naves ab altera piscina ad alteram tum ancoralibus levare vel demittere. Non notum est num haec explicatio consideraretur quia aquam conservaret vel quia ingeniarii putarent altitudinem inter flumen super et infra molem esse nimis pro rationibus aliis.[8] Metatoribus autem agros metiebantibus, scientibus studia oeconomica facientibus, ingeniariisque adumbrationes designantibus, gubernatio Nationalistarum, medio Bello Civili Sinico implicata, anno 1947 opus vetuit.

Gubernatio Communistarum, duce Mao Zedong, anno 1949 in terris continentis victor, molem Trium Angustiarum verbis favebat. Post inundationes fluminis Caerulei, anno 1954 successas, Mao Zedong ipse lamentationem anno 1956 composuit, titulo 游泳 "Natare", de "muris lapideis" futuris quibus tales mali casus praevenirentur.[3] Moles autem minor Gezhouba fluminis Caerulei iuxta urbem Yichang imprimis inter annos 1970 et 1988 constructa est, proposito maiori pro tempore reiecto. Tandem Congressus Nationalis Popularis anno 1992 constructionem molis Trium Angustiarum decrevit, 1767 legatis adnuentibus, 177 abnuentibus. Die 14 Decembris 1994 opus inceptum est.[9]

Corpus molis anno 2006 perfectum est. Praeter elevatorem navium (qui anno 2015 perfectus erit), primae huius magni propositi partes die 30 Octobris 2008 perfectae sunt, cum generator electricus turbinarius vicensimus sextus aedificii litoralis effectum commercialem habere coeperent: cuique generatori electrico est facultas 700 megawattiorum generandarum.[10][11] Ultimae duae generatores in aedificio subterraneo a mense Maio 2012 effectum plene habent. Triginta duo molis generatoribus praecipuis cum duobus minoribus generatoribus (cuique 50 megawattia, qui ipsam stationem administrant) coniunctis, tota electricitatis generandae facultas 22 500 megawattiorum attingit.[10][12][13] Hora 09:00 die 26 Octobris 2010 aquarum altitudo maxima, videlicet 175 metris super maris aequor, primum attingitur.[14]

Structura[recensere | fontem recensere]

Moles e concreto (ut qui diceret opere caementicio) et aciario (vel chalybe) constructa est, metris 2 335 longa, creta metris 185 super maris aequor eminente atque metris 181 super fundamentum rupestre. Ingeniarii ad molem construendam 27 200 000 metra cubica ruderis concreti consumpserunt et 463 000 tonnas chalybis. Terrae circiter 102 600 000 metra cubica removerunt.

Lacús superficies vernalis, quando aquis repletus est, altitudinem attingit metrorum 175 super maris aequor, id est, metrorum 110 super fluminis aequor qui a pede molis mari versus defluit. Lacus ita repletus 660 chiliometris longus est, superficiem 1 045 chiliometra quadrata habens et aquarum 39,3 chiliometra cubica continens. Terrarum 632 chilometra quadrata aquis celantur, qua mensura haec moles haud maxima est, lacu molis Tucuruí Brasiliae terrarum 2 850 chilometra quadrata incubante.

Successus[recensere | fontem recensere]

Moles Trium Angustiarum est maxima orbis terrarum statio electricitatis (21 000 megawattiorum), sed secunda a mole Itaipu quod ad generationem electricitatis per annum spectat.[10] Casus inundationum in regione sub molem iacenti minuit, aquis antea effluentes iam supra retentis. Ubi olim flumen currebat, navibus utilissimum sed rupibus crebris cursuque turbato periculosum, iam receptaculum largum et longissimum a suburbiis Chongqing orientalibus usque ad limitem Yichang occidentalem altas placidasque aquas atque facile navium iter praebet. Gubernatio Sinica propositum historicas res prosperas artis ingeniariae atque evolutionis socialis et oeconomicae habet[15] propter inventum magnarum generatorum novissimorum[16] et initium deminutionis emissionum gasiorum thermocepicorum.[17]

Moles est res controversa in Sinis et terris externis.[18] autem situs archaeologicos et culturae inundabat et loco hominum fere 1.3 millionum movebat, atque maiores oecologiae commutationes efficit, inter quas auctius terrae lapsuum periculum.[19] Agri et oppida olim ad ripas fluminis patentia, una cum amoenitates vallium naturales et monumenta antiquitatis, submerguntur. Urbs ipse Zigui, olim praefecturae eiusdem nominis caput, iam a lacu novo inundatum est. Baidicheng, situs antiquitatis mediaevalis et locus templorum, magna parte ab aquis celatus est: templa autem, a peregrinatoribus multis hodiernis visitata, ad cacumen quae super oppidum antiquum eminebat reconstructa sunt: quod cacumen, olim collis culmen, hodie insula est. Daxi, oppidum hodiernum atque etiam situs praecipuus culturae Daxi ab archaeologo Nels C. Nelson annis 1920 repertus, sub aquas iacet.

Iam ante molem confectam duas species aquas dulces fluminis Caerulei incolantes, videlicet Lipotes vexillifer (Sinice baiji) cetaceorum[20] atque Psephurus gladius (baixun) acipenseriformium,[21][22] exstinctas esse pronuntiantur. Delphinus Lipotes vexillifer minime regionem angustiarum incolebat, sed inferum fluminis cursum, ab urbe Yichang usque ad mare, ubi aquae ob effluentia officinarum et urbium sordidissimae, ob moles duas constrictae et a navibus crebris turbatae erant. Populi iam rarissimi piscis Psephuri gladius, qui olim flumen omne penetrabant, molibus Gezhouba et Trium Angustiarum separati sunt. Aliae species quae magnum flumen et paludes adiacentes incolant, Neophocaena phocaenoides (jiangtun) cetaceorum,[23][24] Alligator sinensis (yangzie) crocodyliorum,[25] graviter periclitantur. Haec iuxta flumen Caeruleum et lacum Tai vivit; illa etiam in aliis fluminibus Asiae meridianae et orientalis reperiuntur. Avis Leucogeranus leucogeranus ordinis gruiformium, in Siberia aestivans sed in paludibus lacús Poyang provinciae Jiangxi hibernans, iam rarissima, graviter periclitatur:[26] qui lacus ab aquis fluminis Caerulei inferioribus alitus, olim superficiem 3 500 chiliometrorum quadratorum habebat, sed ob aquarum a molibus Gezhouba et Trium Angustiarum retentionem diminutus est ad superficiem 200 chiliometrorum quadratorum[27]: an egestas habitationum pisciumque exstinctionem huius gerani provocabit non iam liquet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Litteris simplicioribus 长江三峡大坝
  3. 3.0 3.1 Versio Anglica carminis
  4. Textus et versio Anglica apud Vicifontem
  5. Sun Yat-Sen, The International Development of China (Sciamhaevi: Commercial Press, 1920) pp. 21-34 Textus apud archive.org
  6. 6.0 6.1 "中国国民党、亲民党、111新党访问团相继参观三峡工程_新闻中心_新浪网". News.sina.com.cn 
  7. Abel Wolman, W. H. Lyles, "John Lucian Savage, 1879-1967: a biographical memoir" (Vasingtoniae: National Academy of Sciences, 1978), 232.
  8. "China's Dream Dam" in Popular Science (Iul. 1946) p. 98
  9. Samuel Robert Fishleigh Allin, An Examination of China's Three Gorges Dam Project Based on the Framework Presented in the Report of The World Commission on Dams. 2004 (Dissertatio M. S. apud Virginia Polytechnic Institute and State University)
  10. 10.0 10.1 10.2 Acker, Fabian (2 Martii 2009). "Taming the Yangtze". IET magazine .
  11. 三峡工程左右岸电站26台机组全部投入商业运行 (China Three Gorges Project Corporation, 30 Octobris 2008); accessus 6 Decembris 2008.
  12. "Three Gorges reservoir raises water to target level". Xinhua. 7 Octobris 2008 .
  13. "Final Turbine at China's Three Gorges Dam Begins Testing". Inventor Spot 
  14. "Water level at Three Gorges Project raised to full capacity" apud english.news.cn.
  15. "中国长江三峡工程开发总公司". Ctgpc.com.cn. 8 Aprilis 2009 
  16. "中国长江三峡工程开发总公司". Ctgpc.com.cn. 10 Martii 2009 
  17. "一座自主创新历史丰碑 三峡工程的改革开放之路". Hb.xinhuanet.com .
  18. Lin Yang (12 Octobris 2007). "China's Three Gorges Dam Under Fire". Time  Vide etiam: Laris, Michael (17 Augusti 1998). "Untamed Waterways Kill Thousands Yearly". Washington Post  et Grant, Stan (18 Iunii 2005). "Global Challenges: Ecological and Technological Advances Around the World". CNN  et Gerin, Roseanne (11 Decembris 2008). "Rolling on a River". Beijing Review 
  19. "重庆云阳长江右岸现360万方滑坡险情-地方-人民网". Unn.people.com.cn  Vide etiam: "探访三峡库区云阳故陵滑坡险情". News.xinhuanet.com .
  20. Samuel T. Turvey, Robert L. Pitman, Barbara L. Taylor, Jay Barlow, Tomonari Akamatsu, Leigh A. Barrett, Xiujiang Zhao, Randall R. Reeves, Brent S. Stewart, Kexiong Wang, Zhuo Wei, Xianfeng Zhang, L. T. Pusser, Michael Richlen, John R. Brandon, Ding Wang, "First human-caused extinction of a cetacean species?" in Biology Letters vol. 3 (2007) pp. 537–540
  21. "Psephurus gladius" apud fishbase.org
  22. Jody Bourton, "Giant fish 'verges on extinction'" apud BBC Earth News (29 Septembris 2009).
  23. "Yangtze River expedition points to decline of endangered finless porpoise" in WWF Global (20 Novembris 2012).
  24. "Rare porpoise halved in six years, endangered" in People's Daily Online (29 Martii 2013).
  25. John Thorbjarnarson et Xiaoming Wang, The Chinese Alligator: Ecology, Behavior, Conservation, and Culture (Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 2010, ISBN 0801893488).
  26. Vide Siberian Crane Wetland Project
  27. Harold Thibault, "China's largest freshwater lake dries up" in The Guardian Weekly (31 Ianuarii 2012).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Molem Trium Angustiarum spectant.