Li Bai

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Li Bai
李白 (Lǐ Bái, vel Lǐ Bó)
Li Bai
Natus 701
Sui Ye in regione Kirgiziae hodiernae?
Obiit 762
Dangtu Comitatu, in Anhui
Verba poematis Li Bai "Solus lunae lumine potare," ordine classico, a summa ad imam, a dextra ad laevam partem.
Shangyangtai (Ascendere ad Ambulationem Solarem), sola res calligraphica exstans manu Li Bai facta. Museum Palatii Pecini Sinarum.[1]
Vespertinae Veris Epulae in Horto Persicorum Pirorumque Florum, cum verbis a Li Bai compositis, tabula a Leng Mei saeculis septimo decimo exeunte vel duodevicensimo ineunte picta. Nationale Palatii Museum, Taipeii.

Li Bai (Wade-Giles Li Pai, Mandarinice 李白, pinyin Lǐ Bái), etiam Li Bo (Wade-Giles Li Po, pinyin Lǐ Bó) appellatus (701762), fuit maior poeta Sinicus, qui aetate Domus Tang floruit. Locus nativitatis incertus manet, quibusdam in provincia Gansu quaerentibus, nonnullis in urbe ruinosa Suyab (Sui Ye) Kirgiziae hodiernae, ad Viam Sericariam iacente: ibi enim proavus in exsilium missus erat.

Ipse, primus habitus ex maximis poetis (alter Du Fu) Domus Tang, saepe aetatis aureae poesis Sinicae classicae appellatae, fuit poeta fecundus habilisque ad excogitandum, qui normas versificationis sui temporis extendit. Circa mille poemata exstantia ei tribuuntur,[2] quorum triginta quattuor in Trecenta Poemata Tang anthologia populari comprehunduntur.

Quod ad vim et momentum historicum spectat, poesis Li Bai magni aestimatur ab eius tempore usque ad praesentem. Quae auctoritatem apud culturam Iaponicam et tantum Occidentalem per multa poemata conversa et adaptata attingit. Etiam celebratur poeta ob eius notiones Taoisticas et amorem potionum fortium.

Vinum[recensere | fontem recensere]

Unum ex Li Bai notissimis poematibus est "Ex Ebrietate Die Verno Experrectus" (春日醉起言志).[3]

春日醉起言志 Ex Ebrietate Die Verno Experrectus
處世若大夢, Vita in mundo nisi somnium magnum;
胡爲勞其生. quod per laborem curamve non corrumpam.
所以終日醉, Sic dicens, in diem temulentus eram,
頹然臥前楹. inermis in vestibulo prae ostio iacens.
覺來盼庭前, Experrectus, in pratulo horti connivi;
一鳥花間鳴. solitaria inter flores canebat avis.
借問此何時, Me rogavi num fuisset dies uvidus aut apricus;
春風語流鶯. vernus mangiferae dicebat ventus avi.
感之欲嘆息, Per eius cantum commotus, mox suspirare coepi,
對酒還自傾. etiam, quia vinum aderat, poculum implevi.
浩歌待明月, Insane canens, ortum lunae exspectabam;
曲盡已忘情. carmine peracto, omnes deficiebant sensus.

Tres angustiae fluminis Caerulei[recensere | fontem recensere]

Anno 756 Li Bai tres angustias fluminis Caerulei nave praetervectus est ubi hodie lacus molis ripas antiquas celat. De quo itinere carmen celeberrimum composuit:

早發白帝城 Mane a Baidi discedens
朝辭白帝彩雲間, Mane ab urbe Baidi discedo nubibus obsessa:
千里江陵一日還. Uno die Jiangling longinquam attingam.
兩岸猿聲啼不住, Ripis ambabus simiarum neniae aërem implent:
輕舟已過萬重山. Navicula nostra iam cacumina mille praetervehitur.[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Charles Belbin, et T. R. Wang, Up To Sun Terrace by Li Bai: An Explication, Translation & History," Flashpoint Magazine: "Eruditi generaliter agnoscunt eum verum et solum rem calligraphicam exstans a Li Bai factam."
  2. Watson, 141.
  3. Vide poema in Anglicum conversum ab Arthuro Waley, Waking From Drunkenness on a Spring Day (1919).
  4. Textus et versio anglica apud Vicifontem

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Poemata conversa in interrete inventa:


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png