Rhodus (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Rhodus (discretiva)

Rhodus
Maltan knights castle in rh.jpg
Nomen vernaculare Ρόδος
IPA []
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Rhodus
Demus Rhodus
Numerus incolarum 53709
(census anni 2010[1])
Latitudo 36° 26' N
Longitudo 28° 13' E
Cursuale
Situs Rhodi in Graecia
Rhodus (Greece)
Rhodus
Rhodus
Porta urbis mediaevalis
Portus urbis Rhodi
Templum Apollinis in acropoli
Meschita Süleyman Pascha
Turris horologiorum aspctum totius urbis praebet

Rhodus sive Rhodos (Graece: Ῥόδος, Neograece: Ρόδος, Ottomanice usque ad annum 1912 Rodos, Italiane 1912–1947 Rodi) est urbs maxima insulae eiusdem nominis in mari Aegaeo iacentis. Olim caput pristini praefecturae Dodecanesi ab administratione anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) est sedes administrativa Rhodi demi (Δήμος Ρόδου) et simul homonyna "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα Ρόδου) eiusdem demi. Anno 2001 urbi erant 53709 incolae.

Urbs vetus[recensere | fontem recensere]

Urbs vetus, quae anno 1988 UNESCO Mundi Hereditas declarata est, partim in colle sita et moenibus 4 km cirumdata est, quae usque ad portum pertinent. Summa in urbe est Palatium Magni Magistri (Παλάτι του Μεγάλου Μαγίστρου) ordinis fratrum Hospitalis Sancti Ioannis (1937 - 1940 ab Italianis rursus aedificatum), quod hodie Museo Archaeologico locum praebet. Via Socratis meschitam Süleyman Pascha cum Area Hippocratis coniungit. Ex adverso sita est Bibliotheca Turcica. Areae Hippocratis adiacet Area Martyrum Iudaicorum. A Via Socratis in meridiem versus vicus Turcorum situs est, cuius angiporta, meschitae, areae parvae atque balneae Turcicae tempus Ottomanicum in memoriam reducunt et a periegeticis libenter visitantur.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

A Rhodo urbe plurima laophoria totam in insulam vehuntur. Naves Rhodum cum insulis Syme Teloque atque continente Turcica connectunt.

Musea[recensere | fontem recensere]

  • Museum Archaeologicum in pristino valetudinario ordinis
  • Museum artificiorum in eodem aedificio
  • Museum Byzantinum in ecclesia nomine Panagia Castri
  • Museum artis Graecae hodiernae in tribus aedificiis distantibus, quae autem uno aditus pretio visuntur

Aedificia sacra[recensere | fontem recensere]

Urbes coniunctae[recensere | fontem recensere]

Rhodus multis urbibus coniuncta est:

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut a Magistratu statistico Graeco(ΕΣΥΕ) profertur (PDF), census anni 2001, p. 73

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anthony Luttrell: The town of Rhodes. 1306–1356. Office for the Medieval Town, Rhodi 2003, ISBN 960-214-208-1.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhodum urbem spectant.