Panaetius Rhodius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Panaetius Stoicus Lindi in urbe Rhodiorum nobilissimo loco natus postquam Athenis litteris studuit, Romae primum philosophiae operam dedit; mox autem inde ab anno 129 a.C.n.. Athenis Stoicorum sectae fuit caput, qui primus ex philosophis Graecis non modo Romanos sapientiae Graecorum cupidos ita amplexus est, ut in tanta amicorum copia et Scipionem et Laelium et Q. Aelium Tuberonem numeraret, sed ad illos etiam, qui saeculo a.C.n. quarto fuerunt, auctores gravissimos revertendum esse docuit. Quid tum? severitatem Stoicorum veterum mitigandam esse ratus consilia libentius dedit quam ut quicquam vetaret: sapientem enim prudentiam, ceteros homines naturam sibi propriam perficere velle. Platoni autem, cuius dialogum, qui Phaedo inscriptus est, a philosophia alienum esse affirmavit, Stoicisque veteribus Aristotelem secutus mundum aeternum, mortalem respondit esse animam, cuius ex operibus fragmenta tantum restant. Quorum clarissimus fuit tractatus de recte agendo conscriptus, quo, quibus moribus vivere oporteret, exposuit et quem Cicero, cum illos De officiis libros composuit, imitatus est. Quae cum ita essent, Romani in humanitate atque moribus suis excolendis a Panaetio gravi auctore profecti sunt.