Marcus Valerius Martialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pavo saeculo 1 p.C.n. pictus in pariete (Bilbilis, Insula 1, domus 3, vicus Thermarum); hodie in Museo Calatayud conservata).

Marcus Valerius Martialis (natus Bilbili in urbe Tarraconensi die 1 Martii 40; obiit ibidem 103) fuit Romanus epigrammatum auctor.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Pauca de vita eius innotuerunt, praeter quod Hispaniam patriam habuit ibidemque obiit. Venit Romam ut causas ageret anno 64, sed ad poesin iam primo se adplicuit. In urbe maiorem partem vitae degit, Domitianum principem aliosque viros claros carminibus ornans eosdemque vario modo celebrans, non aliter quam et Statius, cum quo rivalitatem habuisse nunc aliquot viris doctis videtur. Praecipue coluit amicos scriptores Stellam, Silium Italicum, Quintilianum, Iuvenalem, et Plinium Minorem. Scripsit quindecim libros "epigrammatum" acri ingenio, quibus vitia hominum et temporum suorum vehementer derisit. Mortuo autem Domitiano, cum nihil amplius sibi Romam parare vidisset, proposito facto revertendi Bilbilin, accepit dono villulam in eo vico sitam, a Marcella, matrona quadam Hispana, quae poetam colebat. Anno igitur 98 reditum in patriam fecit. Plinius in litteris suis testimonium de vita poetae cum nuntio funebri paulo post mortem posteritati delegavit.[1]

Martialis epigrammata plurimis poetis fuerunt exemplo: in iis Francisco Quevedo, Emmanuele Barbosa Bocaginense, et Iohanni Wolfgango Goethe. Haec epigrammata, plerumque breviora, quippe quae distichon unum complectuntur, saepe discuntur a discipulis linguae Latinae in scholis, propter eorum brevitatem, facilitatem, necnon sales.

Opera[recensere | fontem recensere]

Exempla[recensere | fontem recensere]

  • Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus: quod vispillo facit, fecerat et medicus. (Epigramma 1,47)
  • Vindemiarum non ubique proventus cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis. Centum Coranus amphoras aquae fecit. (Epigramma 9,98)
  • Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis et non decernis, Laure, quid esse uelis, Peleos et Priami transit et Nestoris aetas et fuerat serum iam tibi desinere. Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, si quid habes animi, si quid in arte uales. Si schola damnatur, fora litibus omnia feruent, ipse potest fieri Marsua causidicus. Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque? Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil. (Epigramma 2,64)

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Marcus Valerius Martialis apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcus Valerius Martialis spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!