I promessi sposi

E Vicipaedia
(Redirectum de Promissi Sponsi)
Prima pagina exornata editionis anni 1840

I promessi sposi (Latine Promissi sponsi) sunt praeclara mythistoria scriptoris Italici Alexandri Manzoni, primum anno 1827 edita, postea in nova editione annorum 1840-1842 retractata, quae fabula partem vitae duorum sponsorum narrat, qui huius fabulae personae primariae sunt, scilicet Laurentii (Renzo) Tramaliini et Luciae Mondella. Duo iuvenes, humili loco nati, ad nuptias parantur, cum dominus loci Rodericus, cupidine Luciae captus, vetat presbiterum Dominum Abundium eas celebrare. Ex hoc initio multa et nova oriuntur, quibus sponsi diu separantur.
Fabula ficta multos eventus historiae continet, inter quos pestis contagium praeclarum et terribile fuit. Plerumque historia Mediolani agitur aut in propinquis Langobardiae locis, velut in pago natali personarum apud Larium lacum et Modiciae, et Bergomi. Res aguntur inter annos 1628 et 1630.

Imagines editionis anni 1840 a Francisco Gonin pictae sunt.

Personae[recensere | fontem recensere]

Musica[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen latinum apud librum XVIII: (…) accedatis ad domum praedicti Laurentii Tramaliini (sic et in editione italiana).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benedetto Croce, Alessandro Manzoni, in Poesia e non poesia. Note sulla letteratura europa del secolo decimonono, Bari, Laterza, 1923.
  • Ernst Nef, Caso e Provvidenza nei Promessi Sposi, in MLN, vol. 85, n. 1, The Johns Hopkins University Press, gennaio 1970.
  • Eurialo De Michelis, Studi sul Manzoni, Milano, Giangiacomo Feltrinelli Editore, 1962.
  • Gabriella Mezzanotte, I Promessi Sposi, in Manzoni. I Promessi Sposi, Milano, Mondadori, 1990.
  • Giovanni Macchia, Nascita e morte della digressione. Da Fermo e Lucia alla Colonna Infame, in Tra Don Giovanni e Don Rodrigo, Milano, Adelphi, 1989.
  • Giulio Ferroni, Il Romanticismo e Manzoni: Restaurazione e Risorgimento (1815-1861), in Giulio Ferroni, Andrea Cortellessa, Italo Pantani e Silvia Tatti (a cura di), Storia della Letteratura Italiana, vol. 10, Milano, Mondadori, 2006.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!