Faustina Kowalska

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Faustina Kowalska

Sancta Faustina sive Maria Faustina Kowalska (nata Helena Kowalska est die 15 Augusti 1905 - obiit die 5 Octobris 1938) est sancta Polonica. Fuit sanctimonialis Poloniensis Congregationis Dominae-Nostrae Misericordiae. Ab Ecclesia Catholica Romana die 5 Octobris celebratur.

Helena Covalsca die 25 Augusti 1905 in Polonia nata est. Vocationem ad vitam sanctimonialem iam aetatis octavo anno percepit. In Congregationem Dominae-Nostrae Misericordiae sororum aetatis vicesimo primo anno cooptata est, die 1 Augusti 1925, Soror Maria Faustina cognomine. Aetatis tricesimo tertio anno obiit, die 5 Octobris 1938.

Promissiones, quas a Iesu acceptas adseruit, in Parvo Diario ab ipsa posteris relicto legi possunt. Ad omnes imprimis dominicum Misericordiae diem celebraturos pertinent. Faustina deinde declaravit Iesum, revelationibus evenientibus, iterum iterumque ab ea petivisse ut imago quaedam mirabilis coleretur, per orationis propriae recitationem : "Tibi polliceor", inquit, "animam hanc imaginem colentem non perituram." Denique : "Per hanc imaginem", inquit, "animae a me gratias accipient plurimas... quaeque igitur anima ad eam accedendi potestatem habeat."

Ioannes Paulus II, Faustinam millenarii postremam canonizando, et Misericordiae festum in Ecclesia Catholica instituendo, dilucide illuminavit qualis sanctae illae vita fuisset. Soror Maria Faustina die 18 Aprilis 1993 beatificata, deinde die 30 Aprilis 2000 Romae canonizata est. Posthac sanctae Faustinae nomine colitur.

Vita eius[recensere | fontem recensere]

Helena Kowalska tertia ex decem domus pauperis liberis fuit. Annos quindecim nata, post tres dumtaxat scholasticos annos, operari pro domo sua coepit. Circa eamdem aetatem vocationem percepit et pro certo habuit se a Deo ipso ad vitam sanctimonialem vocari. Helena Varsoviam profecta, in nonnulla asceteria experta est ut admitteretur, et semper recusata. Tandem in Congregationem Sororum Dominae-Nostrae Misericordiae admissa est, ubi die 30 Aprilis 1926 vota nuncupavit, nomine Sororis Mariae Faustinae Sancti Sacramenti electo.

Soror Faustina adseveravit se vidisse Iesum Mariamque, cumque illis iterum iterumque locutam esse. Deinde futura sancta Faustina in Libello diario suo scripsit Iesum aperuisse quae sibi agenda essent : hoc est devotionem erga Dei Misericordiam vulgare. Iesus die 22 Februarii 1931 illi apparuerit, candido indutus veste, ut "Rex divinae Misericordiae", dextra manu ad benedicendum sublata, altera in pectore vestem tangente. Duo lucidi radii ex corde eius emicabant, alter ruber, alter candidus. Faustina, ex praeceptis quae a Christo accepta dicebat, illius visi effigies depinxit. Aliquot effigies, Patre Michael Sopoćko adiuvante, Cracoviae Vilnaeque distribuit ante quas homines orare coeperunt. Quamvis parvae scientiae esset, diarium tamen intimum conscripsit, qui denique, Misericordia divina in anima mea : Diarius sanctae Faustinae inscriptus editus, est. Frustra conata est invenire "Congregationem quae Dei Misericordiam erga universam terram praedicaret et illam orando impetraret", sed numquam asceterium relinquendi licentiam impetravit.

Faustina, anno 1936 in gravem morbum delapsa, videlicet phthisem (vel tuberculosem), in valetudinarium civitatis Pradnik translata est. Ibi per multas horas orabat, divinae Misericordiae rosarii orationem recitans, comprecansque Deo pro peccatorum conversione. Per duos postremos vitae eius annos Diarium composuit. Scribendi facultate Iunio 1938 eguit, patuitque Faustinam de vita paulo post exituram esse. Obiit die 5 Octobris. Cum abbatissa eius cellam tergebat, loculum aperuit in quo divinae Misericordiae picturas invenit.

Canonizatio et Dominici diei Misericordiae institutio[recensere | fontem recensere]

Anno 1958, Sancta Sedes decretum operas divinae Misericordiae Instituti condemnans prodidit. Postea illa condemnatio falsis interpretationibus adsignata est, ruditate Sororis Faustinae non adspecta. Illa enim orthographia interpunctioneque male utebatur; inde multae sententiae obscurae in Diario tamquam haereticae acceptae sunt. Pater Sopocko tamen severe obiurgatus est, et omnia a se acta deleta sunt.

Archiepiscopus tamen Cracoviensis concessit picturam archetypam ita in sanctimonialium sacello permanere, ut ante istam, quemadmodum solebant, orare possent.

Denique, Karol Wojtyla, tunc archiepiscopus Cracoviensis, futurus Ioannes Paulus II Pontifex Maximus, effecit ut novae investigationes de Faustinae diario vitaque fiant. Inde Divinae Misericordiae devotio denuo licuit. Faustina die 18 Aprilis 1993 beatificata, deinde die 30 Aprilis 2000 canonizata est.

Divinae Misericordiae dies prima die Dominica post Paschas celebratur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Index Sanctorum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

In lingua Gallica : Congregatio Sororum Iesu Misericordis


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!