Andromeda (Euripides)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Andromeda (discretiva)

Andromeda catenata ab Eduardo Poynter anno 1869 depicta

Andromeda (Graece Ἀνδρομέδα) est tragoedia quam Euripides anno 412 a.C.n. docuit.

Narratiuncula romantica Andromedae magna in gratia erat per totam antiquitatem. Quisnam enim non cupiat virginem catenis vinctam ab heroe liberari? Ante Euripidem iam Sophocles fabulam docuerat eodem nomine. Quamquam Andromeda Euripidea fragmentis tantum in aetatem nostram defluxit,[1] argumentum fabulae admodum bene cognovimus.[2] Si fidem scriptis Nicobule attributis reponimus, Alexander Magnus in novissima cena episodium ex Euripidis Andromeda quod memoria tenebat declamitavit.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Non paucae sunt editiones recentes: Bubel (1991); Klimek-Winter (1993); Gibert (2004).
  2. Gibert (1999-2000).
  3. Athenaeus, Deipnosophistae 537d.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Andromedatragödien: Sophokles, Euripides, Livius Andronikos, Ennius, Accius. Text, Einleitung und Kommentar von Rainer Klimek-Winter. Stuttgart: Teubner, 1993. (Beiträge zur Altertumskunde 21.)
  • Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 124-155 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • Euripides, Andromeda von Bubel Frank. Stuttgart: Steiner, 1991. (Palingenesia 34.)
  • Euripides, Selected fragmentary plays, II: Philoctetes; Alexandros; Oedipus; Andromeda; Hypsipyle; Antiope; Archelaus, with introduction, translation and commentaries by Christopher Collard, Martin J. Cropp and John Carrington Gibert. Warminster: Aris and Phillips, 2004.

Alia scripta[recensere | fontem recensere]

  • Gibert, John Carrington 1999-2000. Falling in love with Euripides («Andromeda»). Illinois Classical Studies 24/25, 75-91.