Calix Tassilonis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Facsimile Calicis Tassilonis.

Vide etiam paginam discretivam: Calix (discretiva)

Calix Tassilonis est antiquissimus calix Germaniae meridionalis adhuc conservatus et simul artificium maximi momenti Bavarici ducatus Agilolfingorum. Cremifani in Austria asservatur et adhuc in usu est.

Nomen calicis[recensere | fontem recensere]

Calix nomen ducit ex Tassilone III, duce Bavariae. Litteris antiquioribus poculum fundatoris, ab anno 1877 calix Tassilonis appellatus est. Ut plurimi opinantur, ad matrimonium Tassilonis cum Liutperga (768/769) confectus est, quod ex inscriptione pedem calicis circumcurrente apparet, ubi legitur: + TASSILO DVX FORTIS + LIVUTPIRC VIRGA REGALIS. Eo matrimonio Tassilo foedus cum Langobardis confirmare studuit, ut libertatem contra Carolum Magnum defendens dux fortis maneret (qua ratione etiam varia monasteria ut puta Cremifanum fundavit).

Species calicis[recensere | fontem recensere]

Calix ex cupro deaurato factus est, clipeis argenteis, quibus nigellus impositus est, affixis; nodus vitro fuso ornatus est. Calix e duabus partibus, scilicet cuppa et pede cum nodo, compositus est. Cuppa calicis anulo margaritarum a nodo rotundo dividitur.

Altitudo calicis est 255 millimetrorum, diametros cuppae 156 millimetrorum, diameter pedis 136 millimetrorum.

Cuppa quinque clipeolis instructa est, quorum unum Maiestatem Domini monstrat, i.e. Christum cum nimbo cruciformi, qui dextra benedicens sinistra librum vitae tenens in solio sedet animas mortuorum iudicaturus, altera quattuor clipeola evangelistas cum signis eorum. Ab utraque parte capitis Christi litterae I-S (Iesus vel Iesus Salvator) et A-Ω (Alpha et Omega) inscriptae sunt. Alia quattuor clipeola, quae in pede calicis inveniuntur, varie interpretantur, I(oanne) B(aptista) excepto, quamvis litterae initiales (MT, PT, TM, IB) additae sint.

Calix nexis redimiculis draconibusque ornatus est, ut ad similitudinem artis insularis accedat, praeterea etiam ornamenta florealia demonstrat, quae sunt artis antiquitatis propria, ut quidam artificem inter Langobardos Italiae septentrionalis, alii autem inter Anglos Saxonesque Northumbriae quaerantur, pars denique calicem in officina Salisburgensi (sive Lunaelacensi) vel Ratisbonae confectum esse opinentur.

Attestatio et usus calicis[recensere | fontem recensere]

Martina Pippal[1] (et alii) calicem iam a fundatione (777) in abbatia Cremifanensi fuisse putat eumque calicem ministerialem interpretatur (i.e. calicem ad communionem sanguinis Christi distribuendam).

Calix primo in inventario abbatis Sigmar, qui anno 1013, cum abbatis officium ingressus est, thesaurum monasterii Cremifanensis[2] conscribi iussit, reperitur. Ibi praeter quattuor calices argenteos etiam calix aureus cum patena memoratur. Illa patena nondum exstitit.

A saeculo 16 calix die 11 Decembris, quo die Tassilo III mortuus est quique dies fundatoris nuncupatur, ad mensam littteris fundatoriis recitatis hospitibus ministratus est. Abbas Albertus Bruckmeier saeculo 20 medio calicem rursus celebrationi eucharistiae dedicavit, imprimis die fundatoris et feria quinta in cena Domini adhibendus.

Praeterea calix in abbate deligendo suffragiorum urna et calix missae benedictionis abbatialis est in usu.

Alii calices ante vel sub annum 800 confecti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ostarrîchi—Österreich 996-1996. Menschen, Mythen, Meilensteine, Katalog der Österreichischen Länderausstellung in Neuhofen an der Ybbs und St. Pölten. Ed. a E. Bruckmüller et P. Urbanitsch. Katalog des Niederösterreichischen Landesmuseums. N.F. 388.—Horn 1996. XXIV, 736. Nr.: 10.1.03, p. 250.
  2. In Codice millenario minore (Bibliotheca Cremifanensis, Cim. 2, folio 70 v).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haseloff, G. 1951. Der Tassilokelch. Münchener Beiträge zur Vor- und Frühgeschichte 1. Monaci.
  • F. Stollenmayer / E. Widder: Der Kelch des Herzog Tassilo, 1976.
  • Österreichische Kunsttopographie Vol. XLIII. Die Kunstdenkmäler des Benediktinerstiftes Kremsmünster, red. a. E. Doberer, P. W. Neumüller et.al., Vol. I (Vindobonae 1977) 497ss.
  • H. Fillitz / M. Pippal: Schatzkunst. Die Goldschmiede- und Elfenbeinarbeiten aus Österreichischen Schatzkammern des Hochmittelalters (Salisburgi-Vindobonae 1987) 58ss.
  • N. Wibiral, Bemerkungen zum neuen Werk über früh- und hochmittelalterliche Schatzkunst aus Österreichischen Kirchen und Klöstern. In: Österreichische Zeitschrift für Kunst und Denkmalpflege XLI (1987), 140-142.
  • E. Wamers: Exkurs: Zur Ikonographie des Tassilokelch-Stils. In: Pyxides imaginatae. Zur Ikonographie und Funktion karolingischer Silberbecher. In: Germania 69 (1991, 1. pars), 124-128.
  • W. Telesko: Lemma "Tassilokelch". In: Lexikon der Kunst, Vol. VIII (Lipsiae 1994) 217s.