Simon Rettenpacher

E Vicipaedia

Simon Rettenpacher (sive Rettenbacher, natus die 17 Octobris 1634 in vico Aigen prope Salisburgum, mortuus die 10 Maii 1706 Cremifani) fuit polyhistor, dramatum scriptor, poeta et historicus linguae Latinae necnon Theodiscae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Rettenpacher, postquam historiae iurisprudentiaeque Salisburgi, Saenae Iuliae, Romae et Patavii incubuit, anno 1660 ordinem S. Benedicti ingressus 1664 sacerdos ordinatus est. Usque ad annum 1668 Romae multas linguas Orientis Occidentisque didicit. A Leone Allatio, qui tum bibliothecae Vaticanae praeerat, in collectiones eiusdem bibliothecae inductus est. Roma anno 1667 redux rector gymasii Cremifanensis factus linguas Orientales docuit, inde Salisburgum vocatus 1671-1675 in alma matre Benedictina Salisburgensi historias ethicamque professus est atque simul magno cum applausu universitatis patrem comicum egit. 1675-1689 bibliothecam abbatiae Cremifanensis direxit, postremo autem, cum gravissimam abbatis offensam contraxisset, 1689-1705 parochus vici Vischlhamensis fuit. Anno 1706 in abbatia Cremifanensi mortuus est.

Proprietas operis[recensere | fontem recensere]

Rettenpacher conscripsit fabulas Latinas, quarum et musicam succentivam partim ipse composuit, praeterea fabulam linguae Theodiscae, circiter 6000 poemata Latina, poemata Theodisca et scripta theologica atque historica.

Auctor maximi momenti dramatis Benedictini est, quod colore locali imbutum impetu Iesuitarum ecclesiae defendendae hostesque ecclesiae aggrediendi caret.

Argumenta principalia sunt peccatoris Dei desiderium atque Pater bonus, qui peccata remittit.

In dramatibus interludia comica inserta sunt.

Primum drama Simonis Rettenpacheri conservatum est Innocentia dolo circumventa seu Demetrius (Salisburgi 1672): Ambitio mala Perseum ad fratrem Demetrium caedendum agit.

Sequitur Perfidia punita seu Perseus (Salisburgi 1674): Poena expiatioque facinus consequuntur; in morte autem est spes salutis (non solum poena!).

Dramata posteriora ut puta Prudentia victrix, sive Ulysseus […] in patriam redux (Salisburgi 1680) maximum machinamentum theatrale poscunt.

Rettenpacheri opus magnum sunt Annales monasterii Cremifanensis (Salisburgi 1677), ad annum 900 a monasterio condito celebrandum scripti, qui sunt prima historia Austriaca more scientifico coscripta.

Rettenpacher arte poetica sive in saturis sive in carminibus Horatium aemulatur, argumentis autem Christianis vel politicis eius temporis (ut puta bellum contra Turcas) interpositis.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Innocentia dolo circum venta seu Demetrius (drama), 1672
  • Ineluctabilis vis fatorum seu Atys (drama), 1673
  • Perfidia punita seu Perseus (drama), 1674
  • Historia Norica cum Annalibus monasterii Cremifanensis (chronica), 1677
  • Misonis Erythraei (Ps.) Ludicra et satirica (poemata), 1678
  • Prudentia victrix seu Ulysses (melodrama), 1680
  • Frauen-Treu, oder Herzog Welff auß Beyern durch Liebe seiner Frauen von grosser Gefahr errettet (drama), 1682
  • Consilia sapientiae 1682
  • D.H.Villegas: Sapiens in suo secessus (Hispanice descriptum, a Simone Rettenpacher in Latinum versum), 1682
  • Selecta Dramata (collectio novem dramatum), 1683"Meditationes evangelicae" (collectio sermonum), 1685
  • Tuba evangelica (collectio sermonum), 1688
  • Sacrum connubium sive Theandri et Leucothöes sancti amores, 1700
  • Flamma divinae amoris, 1703

Bibliographia selecta[recensere | fontem recensere]

  • Anton Weis: Rettenbacher, Simon, in: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Vol. 28, Duncker & Humblot, Lipsiae 1889, p. 274 s.
  • Valdemarus Fromm: Rettenpacher, Simon. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 21. Duncker & Humblot, Berolini 2003, S. 448.
  • Gerhard Diehl, "RETTENBACHER (Rettenpacher), Simon" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 8 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-053-0) , columnae 60–62 (Theodisce)
  • Antonius Sommer: P. Simon Rettenpachers Teutsche Reymgedichte, in: Oberösterreichische Heimatblätter, 1950 (Digitalisat)
  • Hildegard Pfanner: Das dramatische Werk Simon Rettenpachers. Oeniponti 1954
  • Augustus Leonardus Klinglmair: Die Satiren Simon Rettenpachers. Diss. Graecie 1967
  • Benno Wintersteller: Beiträge zur Erschliessung der deutschen Lyrik Simon Rettenpachers. Ovilavae 1975
  • Gerardus Dünnhaupt: Simon Rettenpacher OSB (1634-1706), in: Personalbibliographien zu den Drucken des Barock, Vol. 5. Hiersemann, Stuttgardiae 1991, p. 3305-3308, ISBN 3-7772-9133-1 (Opus et Bibliographia)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Editiones recentiores[recensere | fontem recensere]

  • Rettenpacher, Simon / Wintersteller, Benno [Ed.] / Zrenner, Walter [Trans.]: Silvae, Vindobonae [et. al.], in: Wiener Neudrucke, vol. 1: Lib. I – VI. 2006, Vol. 2: Lib. VII – XII. 2006 (latine – theodisce)
  • Rettenpacher, Simon / Wintersteller, Benno [Ed.] / Zrenner, Walter [Trans.]: Oden und Epoden, Ed. 2. (Wiener Neudrucke, 11), Vindobonae [et.al] 2006 (latine – theodisce)
  • Rettenpacher, Simon: Selecta dramata, Typogr. repr. editionis 1983 (Wiener Neudrucke, 18), Vindobonae 2007 (latine)
  • Rettenpacher, Simon / Wintersteller, Benno [Ed.] / Zrenner, Walter [Trans.]: Dramen – (Wiener Neudrucke, ...) (latine – theodisce)
    • Pars 2.1: Selecta dramata – Übersetzung und Kommentar (1-5). Vindobonae 2007
    • Pars. 2.2: Selecta dramata – Übersetzung und Kommentar (6-9). Vindobonae 2009