Cremifanum (abbatia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tabula geographica
Wappen Kalvarienberg Kremsmuenster.jpg Kremsmünster im Bezirk KI.png
 
 
Abbatia Cremifanensis, aspectus a meridie
Kremsmuenster Abbey South.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Nomen latinum: Cremifanum, Abbatia Cremifanensis
Nomen theodiscum: Stift Kremsmünster
Nomina Latina alia: Cremesia, Cremisium, Chrema, Chremisa, Chremsa, Cremsa; Chremimonasterium, monasterium Sancti Salvatoris, m. Sancti Agapiti, m. Cremisanum, m. Chremissae, m. Chremsmunstrense
Civitas: Austria Superior
Circulus: Kirchdorf ad Cremisam
Dioecesis: Dioecesis Linciensis
Congregatio: Congregatio Austriaca
Abbas: Ambrosius Ebhart
Emeritus: Oddo Bergmair
Numerus monachorum: 52 (06.07.2013)
Ex his presbyteri: 49
Activitates: cura pastoralis (paroeciae, missio et al.), schola, activitates culturales (museum etc.), scientia (observatorium), oeconomia (silvicultura, vinarium)
Numerus paroeciarum: 26
Numerus incolarum: ()
Numerus catholicorum: ()
Portio:  %
Schola: Numerus discipulorum: 390
Patrocinium: Agapitus Praenestinus
Inscriptio cursualis:
Numerus TEL: +43 (0)7583 527 50
Numerus FAX: +43 (0)7583 527 5129
Pagina interretialis: [Stift Kremsm++nster: Stift Kremsm++nster apud www.stift-kremsmuenster.at]
Inscriptio electronica: [1]

Abbatia Cremifanensis [1] est monasterium Benedictinum Congregationis Austriacae in Austria Superiore, in vico homonymo Cremifano.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempus fundationis[recensere | fontem recensere]

Coenobium a Tassilone III, duce Bavariae, anno 777 fundatum est. Legenda saeculi tertii decimi [2] narrat Tassilonem monasterium in memoriam filii Guntheri in venando ab apro occisi fundavisse. Quod autem sine fundamento historico esse videtur. [3]

Litterae fundatoriae in codice Fridericiano maiore, ut dicitur, bibliothecae abbatialis servatae quotannis infesto fundatoris (die 12 Decembris) ad mensam recitantur.

Anno 788 Tassilone potestate demoto Carolus Magnus anno 791 possessiones statumque monasterii confirmavit. Post Hungarorum autem devastationes saeculo decimo abbatia tamquam commenda in dicionem episcoporum dioecesis Passaviensis venit.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Ineunte undecimo saeculo Henricus II reformationem monasticam commovit, qua re secundus fundator monasterii habetur: Godehardum, abbatem Altensem, abbatem Cremifanensem fecit, qui monasterium ordini Gorziensi adiunxit. Successori eius Sigmaro primus index librorum bibliothecae abbatialis 60 codices manuscriptos exhibens debetur[4].

Per Altmannum episcopum Pataviensem (~1015-1091) monasterium novis monachis frequentatum est, quos Theodoricus abbas ab Altmanno constitutus e monasterio Gorziensi vocaverat, denique leges Hirsaugienses introductae sunt.


Abbate Friderico de Aich (1274-1325) regnante abbatia mediaevalis in fastigio stabat: Floruit numero monachorum, scientia disciplinaque monastica. Fridericus novam ecclesiam perfecit. administrationem emendavit. Biblia trium voluminum imaginibus illustrata, quae nomine Aich-Bibel nota sunt, scriptorium magni momenti testimonio sunt[5]. Inter monachos eius erat Bernardus Noricus, qui legendam fundatoriam tradidit et multas litteras ad vitam monasticam historiamque pertinentes reliquit, et Hartivicus de Schlüsselberg, pictor fenestrarum vitrei nulli secundus.

Tempus reformationis[recensere | fontem recensere]

Abbatia Cremifanensis: A ponte versus ingressum

Anno 1548 abbas Gregorius Lechner „scholas aperuit“[6]: Cum confessio Lutherana Austriam Superiorem invasisset, schola monasterii, quae saeculo quinto decimo floruerat, interierat[7]. Inde et abbas Gregorius scholam Latinam instituit, qua quasi aequipondum Catholicum erga scholas Lutheranorum crearet; ex quibus primordiis effloruit schola, quae licet varia variis temporibus sint mutata, adhuc viget nomine Stiftsgymnasium Kremsmünster sive Academia Cremifanenis.

Per breve tempus disciplina reformatoria etiam monasterio probata erat: Anno 1564 abbas Marcus Weiner loco motus est, quod is publice uxorem in matrimonium duxisset; iam anno 1561 visitatio tantummodo octo monachos una cum sex uxoribus et undecim liberis invenerat; institutioni scholasticae grammatica Melanchthonis usui erat. Itaque usque ad saeculum septimum decimum medium abbates ab imperatore nominati res monasterii gerebant et vitam catholicam (in monasterio et in paroeciis) restaurabant.

Inter hos eminent Alexander a Lacu (1552-1613) et successor eius Antonius Wolfradt (1613-1639), qui, postquam 1624-1630 camerae aulicae praesedit, anno 1630 episcopus Viennensis, 1631 princeps imperii factus est et plurimas missiones diplomaticas pro imperatore suscepit. Anno 1626 turmae rusticorum, quae rebus novis studebant, Stephano Fadinger duce abbatiam occupaverunt, tamen nihil detrimenti inferentes.

Tempus barocianum[recensere | fontem recensere]

Saeculo septimo decimo et duodevicesimum abbatia alterum apicem consecuta est: Abbatibus Placido Buechauer (1644-1669) et Erenberto Schrevogl (1669-1703) monasterium cum ecclesia arte barociana restauratum (et insuper multis in partibus a fundamentis exstructum) est, Simon Rettenpacher, qui erat poeta notissimus ordinis Sancti Benedicti, theatrum ad primum apicem fert. Alexander Strasser (1709-1731) renovationem ecclesiae perfecit et novam domum abbatialem Lentiae, quae huius temporis in domum episcopi Lincienis est, exstruxit. Abbas Alexander Fixlmillner (1731-1759) piscinam (Fischbehälter), triclinium magnum (vulgo Kaisersaal dictum), speculam astronomicam, cuius in aedifico turri simili (qua re etiam turris mathematica appellatur) praeter observatorium et stationem meteorologicam etiam museum historico-naturale instructum est, erigi iussit, praeterea permultas ecclesias et canonicas in paroeciis, vias et pontem super fluvio Cremisa atque domum in vico sitam pauperibus destinatam. Academia equitum (Ritterakademie) pro filiis nobilium condita est (1743), scientia (historiographia, astronomia) artesques (musica, lusus theatralis, poesis, architectura) colebantur. Multi monachi in variis universitatibus, praecipue autem in Alma Matre Benedictina Salisburgensi, officio professorum fungebantur.

Tempus imperatoris Iosephi II[recensere | fontem recensere]

Abbatia Cremifanensis a boreo-orientali

Cum Erenbertus Meyer (1771-1800) anno 1777 millenium monasterii celebraret, numerus monachorum summus erat (113 monachi), musica P. Georgiii Pasterwiz compositoris festivitatem ornavit, P. Marianus Pachmayr historiam monasterii adhuc utilem[8] scripsit. Sed Iosephinismus, qui dicitur, vitam monasticam multis modis impedire coeperat. Abbatia vix suppressionem fugit, Erenbertus autem anno 1789 animi imbecilli declaratus eiusque loco Maximilianus Stadler, musicus et compositor Mellicensis, monasterio praepositus est . Vita comunis abolita, officium divinum magna ex parte prohibitum, Academia equitum clausa, traditio musicale interruptum, theatrum barocianum destructum, opes monasterii magna ex parte dispersae sunt.

A tempore Napoleonico usque ad annum 1940[recensere | fontem recensere]

Iosepho II. mortuo Erenbertus Meyer iterum abbas electus est, tempora autem difficillima manebant: Bellis Napoleonicis milites et profugi, concursus et messes ingratae variabant. Anno 1848 dominii directi abolitio negotia nova attulit.

Tamen monasterium paulatim revirescebat: Abbas Caelestinus Iosephus Ganglbauer, qui anuum iubilaeum 1877 celebravit, anno 1881 princeps archiepiscopus Viennensis, 1884 cardinalis factus est. Anno 1891 novum aedificum scholasticum exstructum est. Abbas Leander Czerny (abbas 1905-1929, mortuus 1944), notus entomologus, novam speculam astronomicam, cui illo tempore erat circulus meridianus optimus Austriae, et electrificinam aedificavit. Cum autem multi novitii spem boni temporis futuri nutrirent, paene finis monasterii venit: Die 4 Aprilis 1940 a regimine Nazistico suppressum est.

Abbatia Cremifanensis: Fossa et aedificum olim agriculturae deditum (Meierhof)

Tempus novissimum[recensere | fontem recensere]

Bello mundano secundo confecto die 29 Iulii 1945 abbas Ignatius Schachermair (1929-1964, mortuus 1970) Cremifanum revertit, vita monastica et negotia priora denuo suscepta sunt. Ut annus iubilaeus 1977 digne celebraretur, communitas abbate Alberto Bruckmayr (1964-1982) missionem sive curam pastoralem in Brasilia in regione circam urbem Barreiras suscepit, qua in regione anno 1979 Dioecesis Barreriensis erecta est.

Ultimis annis numerus monachorum conspicue minutus est, ut communitati difficilius fiat varia officia implere.

Anno 2010 crimina abusus a monachis educatoribus inter annos 1970 et 2000 in internatu perpetrati per media publica sparsa, investigationes publicae apertae, quidam monachi officiis suspensi sunt[9]. Annis 2010-2013 abbatia retributionis causa plus quam € 700000 fere 40 victimis solvit.[10] Die 3 Iulii anno 2013 Alphonsus Mandorfer, principalis facinorum auctor ac pristinus collegii rector, a iudicio Styrensi ad custodiam 12 annorum damnatus est.[11] Iam mense Martio anno 2012 Mandorfer post actionem ecclesiasticam ordinem religiosum reliquerat et mense Aprili eiusdem anni a Benedicto XVI papa in statum laicalem redactus erat.[12]

Statistica et index negotiorum[recensere | fontem recensere]

58 monachi abbate Ambrosio Ebhart (abbas ex anno 2007) officia sequentia praebent:

  • 26 paroeciae: indicem paroeciarum (cum nominibus parochorum) in pagina domestica monasterii vide hic
  • Aliae activitates pastorales: Hagiotherapia, cura pastoralis iuvenum
  • Institutum oblatorum
  • Missio sive Dioecesis Barreriensis
  • Schola cum internatu
  • Museum artis operibus dedicatum: Calix Tassilonis, Codex Millenarius, collectio artificiorum picturarumque
  • Exhibitiones variae
  • Bibliotheca
  • Specula astronomica cum statione meteorologica et museo historiae naturalis
  • Spectamina: Lusus theatralis, concentus (e.g. Stiftskonzerte)
  • Opera scientifica (Ökumenische Sommerakademie; publicationes historiographicae)
  • Vinarium
  • Hortus
  • Silivicultura et agricultura

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Ecclesia abbatialis[recensere | fontem recensere]

Ecclesia abbatialis

A fundatione usque ad annum 1082[recensere | fontem recensere]

Monasterium cum ecclesia a Tassilone III Salvatori mundi, cuius statua inter duas turres super fronte occidentali eminet, dedicata est, ut ex litteris fundatoriis patet[13]. Secundum Bernardum Noricum ecclesia post incendia 1050 iterum ac 1082 tertio dedicata est, quo anno patronum alterum Agapitum Praenestinum, cuius reliquiae iam a saeculo IX in monasterio venerantur, accepit[14].

Ecclesia gothica[recensere | fontem recensere]

Variis incendiis ecclesia romanica anno 1082 dedicata diruta abbas Rudolf (1209-1222) cappellam Marianam exstruxit, quae monachis ad liturgiam serviret, dum nova ecclesia aedificaretur. Pro laicis iam antea ecclesia paroecialis in colle propinquo nomine Kirchberg aedificata et anno 1098 dedicata erat. Tum abbas Henricus de Playen (1230-1247) novam ecclesiam aedificare coepit. Polygonum presbyterii cum fenestris arcuatis et oculis, quod ex horto monasterii adhuc est visibile, primo factum est, deinde navis principalis, quae anno 1277 abbate Friderico de Aich in celebratione monasterii quingentis annis ante fundati dedicari potuit. Anno 1304 tumulus Guntheri[15] media in ecclesia erectus est, postremo saeculo XIV medio opus occidentale cum turribus est aggressum, quod autem plus centum annis post demum confici potuit. Statuae magnificae ligneae Salvatoris mundi, Sancti Agapiti et Tassilonis III ducis, quae tum altare maius ornabant, hodie in altari maiore ecclesiae paroecialis Grünau (in parte meridionali Austriae Superioris) inveniuntur.

Renovatio barociana[recensere | fontem recensere]

Saeculo XVII ineunte Antonio Wolfradt abbate presbyterium modo barociano renovatum est. Ab anno 1770 artifice Carolo Antonio Carlone auctore tota ecclesia vestitu barociano ornata est: Crustae parietum singularis bonitatis Ionanni Baptistae Colomba et Ioanni Baptistae Barberini debentur, Barberini anno 1681 etiam frontem ecclesiae occidentalem conformavit. Ad opus tectorium conficiendum, quod narrationes veteris Testamenti exprimit, fratres Grabenberger Cremisa urbe Austriae Inferioris oriundos conducti sunt, Michaele Christophoro Grabenberger imprimis eminente. Angeli a Ioanne Michaele Zürn e marmore facti, ad numerosa altaria minora stantes vel genibus nixi, artificia praeclara Baroci Austriaci sunt.

Altare maius, cancelli medii presbyterii, Tabernaculum (Christianismus) et cathedra in ultimo actu renovationis inter annos 1712-1718 creata sunt.

Artificia sive monumenta magni momenti in ecclesia[recensere | fontem recensere]

Codex Millenarius (S. Lucas)

Mensurae ecclesiae abbatialis[recensere | fontem recensere]

  • Longitudo: 78 metrorum
  • Latitudo: 21 metrorum
  • Altitudo navis mediae: 18 metrorum altitudo navium lateralium: 12 metrorum.

Triclinium magnum (vulgo Kaisersaal)[recensere | fontem recensere]

Oicos amplissimus a Carolo Antonio Carlone annis 1693-1695 aedificatus, initio „excipiendis hospitio summis principibus proprie dedicatus“[17], nunc ad dies festos monasterii scholaeque agendos, concentus acroases habendas serviens. In laqueari Melchior Steidl Apollinem victorem, qui Selenam sive tenebras fugat, pinxit imperatorem Carolum VI., qui Turcas vicerat, describentem. Anno 1720 Didacus Franciscus Carlone parietes gypsato opere, quod italice stucco appellatur, exornavit, Martinus Altomonte ambitum 15 proceris tabulis Austriae imperatorum effigies referentibus condecoravit, quibus triclinium cognomine Kaisersaal (i.e. oicus Caesarum) affectum est. In pariete ingressus imago Rudolphi I. ab Ecclesia et Imperia, Fama et insignibus Domus Habsburgensis circumdata depicta est. Duo denique fontes initialem triclinii usum ostentant.

Museum artis operibus dedicatum[recensere | fontem recensere]

Facsimile calicis Tassilonis

Museum praebet selectionem ex artificiis gazophylacii ecclesiae abbatialis, inter quae eminent Calix Tassilonis et Codex Millenarius, qui dicuntur. Calix, qui pro matrimonio fundatoris monasterii, Tassilonis, cum Liutperga, Desiderii regis Langobardorum filia, confectus est, et Codex Millenarius, evangeliarium temporis Caroli Magni (ca. 800), in conclavi nomine Gobelinzimmer (ita ob tapetia parietes tegentia nominatum), quod olim erat cubiculum hospitii nobilibus reservati, exponuntur.

Praeterea collectio tabularum pictarum (a Medio Aevo usque ad undevicesimum saeculum) monstratur. Imprimis collectio picturarum flandrensium saeculi septimi decimi novam gravitatem abbatiae post reformationem catholicam demonstrat, quarum inter pictores sunt Michael Cocxie (pictura: Sacra familia) et Ioannes Bruegel senex (pictura: Quattuor elementa). Saeculo duodevicesimo potius pictores austriaci, ut Martinus Altomonte vel Martinus Ioannes Schmidt, colligebantur.

Ad hoc pretiosa mira arte inveniuntur: Ebur vel buxus tornatus; calices e cocote vel patinae testudineae; flabellum duodecimi saeculi singularis bonitatis, quod in areis inter crucis trabes imagines typologicae e Bibliis Sacris et Physiologo ductae demonstrat; tandem solium ex ossibus illius elephanti factum, qui imperatori Maximiliano II. anno 1552 a rege Lusitanico munus nuptiale missus erat, ut inscriptio summa in sede testificatur.

Inter arma antiqua memoriale singulare servata est supellex venatoria imperatoris Maximiliani I. (a Ioanne Summersberger 1496 confecta), qua abbas Ioannes Schreiner pro meritis confessoris et testamentarii imperatoris Ovilavae, urbe vicina, mortuii donata est.

Bibliotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca Cremifanensis

Bibliotheca abbatialis inter maximas antiquissimasque Austriae numeratur. Aula magnifica longitudine 65 metrorum fere 160000 librorum comprehendit; in thesauro etiam multa manuscripta et incunabula asservantur. Liber manu scriptus notissimus est Codex Millenarius (maior) ex tempore circa annum 800 oriundus.

Specula astronomica (cum museo historiae naturalis)[recensere | fontem recensere]

Specula astronomica

Specula astronomica Cremifanensis inter annos 1749-1758 aedificata primum Europae caeliscalpium habetur. Circiter 51 metros in altitudinem surgit et inter antiquissima Europae observatoria numeratur. Hic noti astronomi in labore erant, inter quos et Placidus Fixlmillner; ad tempus tres monachi ibi laboraverunt.

Circa annum 1930 observationes ab summo observatorio variis causis in hortum translatae sunt, ubi "casa meridiana" aedificata est. In profundo sub casa est statio gravimetrica ab Universitate Vindobonensi tractata.

Quattuor tabulata speculae astronomicae museo scientifico hospitium praebent, quod progressum scientiae pervestigationis per fere duo saecula demonstrat.

Ab anno 1763 observationibus meteorologicis opera datur; qua re Cremifanum sola in orbe terrarum est statio, quae seriem observationum plus quam 230 annorum exhibere potest nulla loci mutatione interrupta.

Piscina (magna)[recensere | fontem recensere]

Piscina a porta monasterii principali in orientem versus sita (quae a taberna monasterii accessibilis est) inter aedificia notabiliora abbatiae numeranda est. Nullo alio consilio erecta, quam ut pisces ad mensam monasticam praebeat, animo barociano adornata est. Carolus Antonius Carlone designatione sua (1690-1693), quae per se antiquiorem piscinam abbate Alexandro a Lacu annis 1606-1608 in memoriam Guntheri aedificatam revocat, piscinam trium labrorum porticu columnis Tuscis cinctam excogitavit, quae liberum prospectum in officinas et hortos daret. Novo aedificio rustico ("Meierhof") anno 1720 a Jacobo Prandtauer constructo prospectus occlusus est. Prandtauer dua labra addidit seriem creans quinque labrorum forma quadrata, quorum medium e duobus quadris constat. Mediis in labris statuae aquam eructantes Andreas Götzinger Melchiore Steidel auctoribus positae figuras biblicas fabulosasque variantes (ab occidente in orientem) repraesentant: Samsonem cum leone, Davidem cum urso, Triton (mythologia)Tritonem, Neptunum, Petrum et Tobiam. Parietes porticus tropaeis ab abbatibus in venatu captis (i.e. cornibus cervorum) ornati sunt.

Tectum hortulanum, vulgo moschea dictum[recensere | fontem recensere]

"Moschea"

Res insignis temporis Baroci est tectum hortulanum stilo orientali anno 1642 abbate Bonifacio Negele regnante aedificatum, quod "´moschea" dicitur. A parte meridiana bonus super vallem Cremisae aspectus praebetur.

Schola abbatialis[recensere | fontem recensere]

In abbatia est gymnasium sive accademia humanistico-linguistica. Pristina schola monastica ab anno 1549 publico aperta erat. Inter alumnos erant Georgius Pasterwiz, monachus Benedictinus et compositor et Franciscus Xaverius Süßmayr, Wolfgangi Amadei Mozarti discipulus, nec non Adalbertus Stifter poeta. Anno 2014 fere 340 discipuli gymnasium frequentant, sex ex 43 professoribus monachi sunt.

Institutum Goethianum[recensere | fontem recensere]

Abbates magni momenti[recensere | fontem recensere]

Monachi noti[recensere | fontem recensere]

Discipuli clari[recensere | fontem recensere]

Alii homines historiae abbatiae coniuncti[recensere | fontem recensere]

Patrocinium[recensere | fontem recensere]

Insigne monasterii[recensere | fontem recensere]

Dies fundatoris (Stiftertag)[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fontes nominum: Chremsa, Chremisa: In litteris fundatoriis; monasterium Sancti Salvatoris: in litteris usque ad annum 1083; monasterium Sancti Agapiti: passim; alia nomina: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  2. SE Austria Latina Legenda fundationis secundum Bernardum Noricum
  3. Kurt Holter: Die Gründung von Kremsmünster und die Besiedelungsgeschichte des mittleren Oberösterreich (Mitteilungen des Oberösterreichischen Landesarchivs 8.1964 S. 43ss.): Lentiae 1964; aliter: Pancratius Stollenmayer: Der Kelch des Herzogs Tassilo, Rosenheim 1976, Zur Gründung des Stiftes Kremsmünster 777, in: StudMittOSB 85 (1974), 259-342.
  4. Kurt Holter: Die Schreibschulen von Mondsee und Kremsmünster, Lentiae 1950; Willibrord Neumüller / Kurt Holter: Die mittelalterlichen Bibliotheksverzeichnisse des Stiftes Kremsmünster, Lentiae 1950
  5. Kurt Holter: Farbe, Gold und Pergament. Die Malerschule von St. Florian und die Aich-Bibel von Kremsmünster, Lentiae 1984
  6. Haec verba in imagine eiusdem abbatis, quae est in rectoratu gymnasii abbatiae, scripta sunt.
  7. cf. Scriptores ordinis S. Benedicti qui 1750-1880 fuerunt in imperio Austriaco-Hungarico, Vindobonae 1881
  8. P. Marianus Pachmayr: Historico-Chronologica Series Abbatum et Religiosorum Monasterii Cremifanensis, Styrae 1777
  9. Abusus in schola internatuque et Dialogus pro Cremifano)
  10. Stift Kremsmünster: 700.000 Euro Entschädigung für Opfer. In: KATHPRESS-Ordensnews Nr. 49 diei 19 Februarii 2013, p. 5.
  11. Zwölf Jahre unbedingt für Ex-Pater. In: oe.orf.at
  12. Profil, Kremsmünster-Mönch vor Anklage, die 2 Iunii anno 2012
  13. Litterae fundatoriae secundum Codicem Tradit. Pasav. saec. XIII. (um 1260) sive Codicem Friderican. Fol. 51. (1302): Nam monasterium construxi iuxta fluenta nuncupante Chremsa [nuncupata Chremisa] in honore Sancti Saluatoris
  14. Benedictio ecclesiae fit ab Altmanno, episcopo Pataviensi: Deinde festum sancti Agapiti cepit sollempnius celebrari et festum Salvatoris mediocriter agi cepit
  15. Cf. legendam fundatoriam
  16. Cf. Mt. 17
  17. P. Marianus Pachmayr: Historico-Chronologica Series Abbatum et Religiosorum Monasterii Cremifanensis, Styrae 1777, p. 663


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marianus Pachmayr: Historico-Chronologica Series Abbatum et Religiosorum Monasterii Cremifanensis, Styrae 1777
  • Theodoricus Hagn: Urkundenbuch für die Geschichte des Benedictiner-Stiftes Kremsmünster, seiner Pfarreien und Besitzungen vom Jahre 777 bis 1400, Vindobonae 1852
  • Theodoricus Hagn: Das Wirken der Benediktiner-Abtei Kremsmünster für Wissenschaft, Kunst und Jugendbildung. Ein Beitrag zur Literar- und Kulturgeschichte Oesterreichs, Lentiae 1848
  • Altmannus Kellner: Musikgeschichte des Stifts Kremsmünster, Cassalae et Basileae 1956
  • Altmannus Kellner: Profeßbuch des Stiftes Kremsmünster, Cremifani 1968
  • R. W. Litschel: Kremsmünster. 1200 Jahre Benediktinerstift, Lentiae 1976
  • Rotraud Bauer: Die Kunstdenkmäler des Benediktinerstiftes Kremsmünster (vol. 1-2), Vindobonae 1977

Nexus externi[recensere | fontem recensere]