Anagramma
Anagramma (-atis, n.) est verbum vel sententia vel solummodo collectio litterarum ex quibus nova verba aut sententiae fiunt si ordo litterarum permutatur.
Index |
[recensere] Exempla simplicia
- ROMA ↔ AMOR
[recensere] Exempla difficiliora
Galilaeus Galilaei sic annuntiavit quod Veneris modos invenit: Haec immatura a me iam frustra leguntur oy → Cynthiae figuras aemulatur Mater Amorum, et Christianus Hugenius sic annuntiavit quod anulos Saturni invenit: aaaaaaa ccccc d eeeee g iiiiiii llll mm nnnnnnnnn oooo pp q rr s ttt uuuuu → Anulo cingitur, tenui plano, nusquam cohaerente, ad eclipticam inclinato. Ut primo litterae sensum non habeant, tamen a litterarum peritis pro anagrammate habetur. Etiam Robertus Hooke sic publicavit legem de elasticitate: ceiiinosssttuu → ut vis, sic tensio.
[recensere] Exemplum Hispanicum
Dábale arroz a la zorra el abad
[recensere] Harrius Potter
In libro de Harrio Potter et Camera Secretorum Anglice scripto hoc anagramma invenitur: Tom Marvolo Riddle ↔ I am Lord Voldemort (Dominus Voldermort sum.)
Si hunc librum in alias linguas convertis cavendum ergo est ne anagramma praeservetur.
[recensere] Origo anagrammatis
Pater anagrammatis esse putatur Lycophron Chalcidicus, poeta Graecus, qui Ptolemaeo II, regi Aegypti, blanditus est anagrammate ΑΠΟ ΜΕΛΙΤΟΣ ('ex melle') ex nomininis forma ΠΤΟΛΕΜΑΙΟΣ ('Ptolemaeus') facto. it om lti mul mu ta; mo ne nia nov