Latinitas nondum censa

僮約 (Wang Bao)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina ex editione anni 1598 carminis 僮約 Tong yue ubi (inter alias res multas) confectio theae praescribitur

僮約 (Tong yue, scilicet "syngrapha servi") est carmen satyricum ab Wang Bao anno 59 a.C.n. compositum, poeta e regione Shu (provincia hodierna Sichuan) oriundo. Auctor (qui ad aulam imperatorum Sigani in urbe degit) inde in patriam se profectum praetendit ad urbem Chengdu ut servum locaret cuius officia taediosa enumerat, inter quae "theam bulliendam vasaque implenda curabit". Est textus antiquissimus omnium nobis cognitorum qui de usu theae referunt, scilicet foliorum Camelliae sinensis (quae species re vera e regionibus Sichuan et Yunnan oritur).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editio et versio
  • Clarence Martin Wilbur, Slavery in China during the Former Han dynasty, 206 B.C.-A.D. 25 (Chicagine: Field Museum of Natural History, 1943. Publications, 525. Anthropological Series, vol. 34) pp. 382-392 (Sinice, Anglice) Textus apud archive.org
Eruditio
  • David R. Knechtges, Taiping Chang, edd., Ancient and Early Medieval Chinese Literature: A Reference Guide vol. 2 (Lugduni Batavorum: Brill, 2013) pp. 1132-1133 [bibliographia] (Paginae selectae apud Google Books)
  • Ying-shih Yü, "Han" in K. C. Chang, ed., Food in Chinese Culture (Novo Portu, 1977) p. 70


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.