Ni Zan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Ni Zan
Res apud Vicidata repertae:
Ni Zan: imago
Nativitas: 1301; Wuxi
Obitus: 1374; Wuxi
Patria: regio Yuan

Officium

Munus: pictor, poëta, calligrapher

Familia

Genitores: Ni Bing;
Coniunx: Jiang Yuanming
Proles: Ni Mengyu, Ni Jimin

Ní Zàn, litteris Sinicis 倪瓚 (natus anno 1301 Zhituo in oppido prope Wuxi; ibidem anno 1374 mortuus) fuit pictor et calligraphus, inter quattuor artium imperii Yuan magistros enumeratus.

Ni Zan, concubinae filius, familiae satis illustris proles, fratre legitimo anno 1328 mortuo praedium paternum gerere coepit, ubi usque in annum fere 1350 inter libros picturasque reclusus nitide et fastidiose vivebat. Anno 1352, regione Jiangnan Sinisque fere omnibus sub diluvio et fame laborantibus, vectigale valde aucto, praedii maximam partem vendidit. Mox in alveo ad ripas Lacus Tai fluviorumque influentium, deinde ab 1355 usque in 1365 rure prope Sucheum habitavit. His annis vitam eruditi vagantis suscipiebat: amicos per itinera crebra visitare solebat cuius hospitalitatem tabulis ad tempus factis inscriptisque remuneravit. Officia a regnantibus repugnatoribusque oblata sine distinctione recusavit. Oppidum nativum non ante annum 1374 rursus petivit, ubi post aliquot menses mortuus est.

Calligraphiá magistratum coaevum Zhao Mengfu[en] secutus est, qui Wuxing ad ripam lacus Tai habitabat, sed artificem antiquum Zhong You[en] super alios admiravit. Stylo picturae Wang Fu[en] inter sectatores eius numeratur.[1] Libellus praeceptorum culinariorum domesticorumque Aedis silvarum nebulosarum regimentarium anno incerto composuit, vitam providissimam iuventutis suae forte commemorans forte refingens.

"Solitudine fruens sub autumnali luco": tabularum Ni Zan antiquissima nobis servata, anno 1339 picta. Sunt qui dicunt pictorem seipsum in tugurio sedentem simulavisse.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kathlyn Liscomb, "Wang Fu's Contribution to the Formation of a New Painting Style in the Ming Dynasty" in Artibus Asiae vol. 48 (1987) pp. 39-78 ad pp. 43-47 JSTOR
  2. #Fong (1992) p. 477

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De vita et opere
  • James Cahill, Hills Beyond a River: Chinese Painting of the Yuan Dynasty: 1279-1368 (Novi Eboraci: Weatherhill, 1976) pp. 114-120 et alibi
  • Chang Kuang-pin, ed., Yuan si dajia = The Four Great Masters of the Yuan (Taipeiae, 1975) pp. 25–33 textus Anglici, pp. 20–27 textus Sinici
  • Wen C. Fong, Beyond Representation: Chinese Painting and Calligraphy 8th-14th Century (Novo Portu: Yale University Press, 1992) pp. 475-497 et alibi
  • Ricardo Joppert, La transparence du matin: essai sur Ni Zan, 1301 – 1374: peintre, poète et calligraphe chinois. Librairie You-Feng, 2010
  • Osvald Siren, Chinese Painting: Leading masters and principles vol. 4 (Novi Eboraci: Hacker Art Books, 1973) pp. 79-84
  • Nicole Vandier-Nicolas, Peinture chinoise et tradition lettrée (Lutetiae: Editions du Seuil, 1983) pp. 173-177
  • C. C. Wang, Kathleen Yang, "The Rediscovery of Ni Zan, Longmen dubu tu" in Archives of Asian Art vol. 47 (1994) pp. 70-76 JSTOR
Aliae encyclopaediae
  • Wen C. Fong, "Ni Zan" in Grove Art Online (2003/2021)