Roman numeral 10000 CC DD.svg

Catharina II (imperatrix Russiae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Catharina II (imperatrix Russiae)
Res apud Vicidata repertae:
Catharina II (imperatrix Russiae): imago
Catharina II (imperatrix Russiae): subscriptio
Nativitas: 21 Aprilis 1729; Ducal Castle
Obitus: 6 Novembris 1796; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Sophie Friederike Auguste von Anhalt-Zerbst

Officium

Consociatio

Familia

Genitores: Christian August, Prince of Anhalt-Zerbst; Joanna Elisabeth of Holstein-Gottorp
Coniunx: Petrus III, Stanisław August Poniatowski
Proles: Paulus I, Anna Petrovna, Alexey Bobrinsky
Familia: House of Romanov, Ascania familia, House of Oldenburg

Memoria

Laurae: Knight of the Order of St. Alexander Nevsky, Order of the White Eagle, Order of the Black Eagle, Order of St. Vladimir, 1st class, Order of St. Andrew, Order of St. Alexander Nevsky, Order of Saint Catherine, Order of St. George, Order of St. Anna, Royal Order of the Seraphim, Order of St. Vladimir
Sepultura: Peter and Paul Cathedral

Catharina II Alexii filia (Russice Екатерина II Алексеевна, tr. Ekaterina II Alekseevna; nata die 2 Maii 1729 Stettini, mortua die 17 Novembris 1796 in Tzarskoe Selo prope Petropolim), cognomine Magna[1] (Russice Великая, tr. Velikaja), erat imperatrix Russiae ab anno 1762 ad annum 1796.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Principissa Germanica Sophia Augusta Friderica (Theodisce Sophie Auguste Friederike von Anhalt-Zerbst-Dornburg) anno 1745 facta est uxor Petri, heredis throni Russiae. Religionem orthodoxam accepit et recepit novum nomen: Catharina Alexii filia (Екатерина Алексеевна), in honorem imperatricis Catharinae I.

Die 5 Ianuarii anno 1762, post mortem imperatricis Elisabethae, vir Catherinae factus est imperator Russiae, Petrus III. Die 19 Iulii 1762 res novae evenit, Petrus III deiectus, et uxor eius facta est imperatrix Russiae, Catharina II.

Tempore regiminis Catharinae II Russia contra Turciam et alias nationes prospere bellabat. Ruthenia Alba, Lituania, Crimaea et nonnullae aliae terrae partes Imperii Russici factae sunt.

Tutorix philosoporum Illuminationis, sicut Voltarius, Dionysius Diderotus et Ioannes Baptista Le Rond d'Alembert fuit, tamen politicam monarchiae absolutae suae tenebat. Catharina II etiam ad litteris se applicavit: memoria sua atque dramata nonnulla Russice scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Catharina Magna (imperatrix Russiae)"[1]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam II, imperatricem Russiae, spectant.
Antecessor:
Petrus III
Imperatrix Russiae Successor:
Paulus I