Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Scythae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Proximi Scytharum fines intra regionem distributionis linguarum Iranicarum orientalium (colore aurantio pictarum) saeculo primo a.C.n.

Scythae[1] (Graece Σκύθης, Σκύθοι), etiam Scythoi, Saka, Sakae, Sacae, Sai, Iskuzai, et Askuzai appellati, fuerunt magnus nomadum Iranicorum grex,[2] qui, apud scriptas nationum litteratarum quae circa eos antiquitate habitabant memorias, magnis regionibus in tesquis Eurasiae mediae a saeculo nono a.C.n. fere usque ad saeculum quartum p.C.n. imperabant. Quae terra Scythia generatim nominabatur. Eorum linguae probabiliter ad ramum orientalem linguarum Iranicarum pertinebant. Scythae classici a rerum gestarum scriptoribus Graecis antiquis notis regiones tesquae Ponticae et ante Caucasum incolabant. Alii greges Scythici, apud auctores Assyrianos, Achaemenidas, et Sinicos commemorati, etiam in Asia Media habitabant, ubi appellabantur Iskuzai vel Askuzai, Saka (Persice antique Sakā; Persice ساکا; Sanscrite शक Śaka; Graece Σάκαι; Latine Sacae), et Sai (Sinice 塞; lingua Sinica antiqua *sˤək).

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Scythas spectant.