Quantum redactiones paginae "Raetia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
→‎Urbes in Raetia provincia: parva amplificatio
No edit summary
Linea 30: Linea 30:
[[en:Raetia]]
[[en:Raetia]]
[[eo:Rhaetia]]
[[eo:Rhaetia]]
[[es:Recia]]
[[fi:Raetia]]
[[fi:Raetia]]
[[fr:Rhétie]]
[[fr:Rhétie]]

Emendatio ex 14:00, 30 Augusti 2006

Raetia ,-ae fuit provincia Romana in regionibus aquiloniis ab Alpibus usque ad Danuvium et ab Lacu Bodamico usque ad Aeneo fluvio. Sed danuvius finis provinciae solum ad Abusinam, Germanice Eining, fuit, ita Vespasianus iussit limitem, qui limes Raeticus appellatur, collocare.

Expugnatio a Romanis

Drusus anno 15 a.C.n. Alpes transiit invasitque finis alienos. Eodem anno Tiberius invasit regiones occidentis et pervenit lacum Bodicamum et Vindelicos vicit.

Provincia sub dominatione Romana

Annibus 16 ad 14 a. C. n. regiones in Raetiam provinciam conclusae sunt. A procuratore e ordine equestri rectae sunt. Tempore Marci Aurelii circum annum 180 legio, enim legio III Italica, in Raetiam missa est. Eius castra fuerunt Castra Regina. Sic legatus Augusti pro praetore novus procurator factus est.

Ab quarto saeclo Raetia, quae dioecesi Italicae fuit, in Raetia prima (Curiensis) et Raetia secunda (Vindelica) secreta est. Duo partes duci subictae sunt, nunc a singulis praesidiis recta. Casu imperii Romani anno 476 fortunae partium secatae sunt. Raetia secunda, quae aquilonia sita est, a Marcommanis et Baiuvaris expugnata est. Copulae in Italiam secatae sunt et lingua cultusque Romanorum abierunt. Raetia prima invicem copulas in Italiam colere potuit ac lingua Latina et Christianismus migrationem gentium restiterunt. Postea nomen Raetia solum pro Curiensi in usu est.

Urbes in Raetia provincia

Urbes amplae Romanorum fuerunt: Augusta Vindelicorum, Castra Regina, Cambodunum, Curia Raetorum, Foetes, Curia, Clunia, Apodiacum, Guntia.

Linguae raetoromanae

In quibusdam regionibus Italiae Helvetiaeque etiam nunc propria versione linguam latinam loquuntur scilicet in Helvetia Romancicam linguam et in Tirolo meridionali linguam ladinam et etiam in Foro Iulii linguam foroiuliensem.