Foederatio Slovaca Esperantica
Foederatio Slovaca Esperantica (Slovace: Slovenská esperantská federácia, compendiarie: SKEF) unio civilis esperantistarum est in Slovacia quae ab Universali Societate Esperantica approbata est tamquam associatio officialis repraesentaria in rebus Slovacis. Periodicum eius officale autem nuncupatur Esperantisto Slovaka.
Actiones
[recensere | fontem recensere]Sodalitati haec archivum proprium pulchru est in vico Plevník-Drienové ubi inveniuntur res Esperanticae omnes ab Arnošt Váňa, Milan Zvara, Vladimír Němec, Eduardo Vladimír Tvarožek, Martino Benka relictae: ibi duo milia rerum Esperanticarum insunt. Loco huic responsalis est Ľubomír Fajth.
Praesidium et historia
[recensere | fontem recensere]Organisationem moderantur ut[1]:
- praeses: Petrus Baláž
- aerarius: Susanna Pichnarčíková
Praeterea curant Stanislaus Košecký et Paulus Petrík; cuncta pecuniaria critice inspicit Magdalena Feifičová.
Fundatio facta erat mense Maio 1997 in urbe Pribylina.