Roman numeral 10000 CC DD.svg

Slovacia

E Vicipaedia
(Redirectum de Slovachia)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Slovacia
Res apud Vicidata repertae:
Slovacia: insigne
Slovacia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Polonia, Ucraina, Hungaria, Austria, Cechia
Locus: 49°0′0″N 20°0′0″E
Caput: Bratislavia
Nomen officiale: Slovenská republika

Gestio

Res publica parlamentaria
Princeps: Susanna Čaputová
Praefectus: Inguarus Matovič
Consilium: National Council of the Slovak Republic
Situs interretialis

Populus

Numerus: 5 397 036
Sermo publicus: lingua Slovaca
Zona horaria: UTC+1
Moneta: euro

Commemoratio

Paean: Nad Tatrou sa blýska

Sigla

ISO SK, SVK, 703; IOC SVK
Dominium interretiale: .sk
Praefixum telephonicum: +421
Siglum autoraedarum: SK

Slovacia,[1] plenius res publica Slovacensis,[2] est mediterranea civitas sui iuris in Europa Media sita, urbe capitali Bratislavia.

Usque ad annum 1918, quo primum bellum universale confectum est, haec regio regi Hungariae subdita est; at illo ipso anno Slovacia pars Bohemoslovaciae nuperrime conditae una cum Bohemia, Moravia, parte Silesiae, Ruthenia Subcarpathanea facta est. Sed ab anno 1939 usque ad annum 1945 Res Publica Slovaca exstabat, quae altero bello omnium gentium confecto rursus simul cum supra dictis terris praeter Rutheniam Subcarpathaneam, quam Unio Sovietica occupavit, in Bohemoslovacia coniuncta fuit. Deinde ab anno 1968 usque ad annum 1992 Res Publica Slovaca et Res Publica Bohemica unam Foederativam Rem Publicam Bohemoslovacam conformabant, quae anno 1993 divisa est in partes duas, quarum una "Res Publica Slovaca" sive "Slovacia", altera vero "Res Publica Bohemica" sive "Cechia" appellatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

  • Bratislavia - caput rei publicae
  • Slovacia una ex parte locis planis iuxta Danubium positis, altera vero ex parte regionibus montuosis formatur. Mons altissimus enim, c.n. "Gerlachovský štít", 2665 metra super mare altus est.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Urbes magni momenti[recensere | fontem recensere]

  • Bratislavia sive Posonium - Slovace Bratislava; Theodisce: Preßburg; Hungarice: Pozsony
  • Neosolium - Slovace Banská Bystrica; Theodisce: Neusohl; Hungarice: Besztercebánya
  • Cassovia - Slovace Košice; Hungarice: Kassa; Theodisce: Kaschau
  • Tyrnavia - Slovace Trnava; Hungarice: Nagyszombat; Theodisce: Tyrnau
  • Nitria - Slovace Nitra; Hungarice: Nyitra; Theodicsce: Neutra
  • Solna - Slovace Žilina; Hungarice: Zsolna; Theodisce: Sillein
  • Mercatoria - Slovace Handlová; Hungarice: Nyitrabánya; Theodisce: Krickerau
  • Popradium - Slovace Poprad; Theodisce: Deutschendorf; Hungarice: Poprád
  • Comara - Slovace Komárno; Theodisce: Komorn; Hungarice: Komárom
  • Cremnicia - Slovace Kremnica; Theodisce: Kremnitz; Hungarice: Körmöcbánya

Alia oppida[recensere | fontem recensere]

Euroregio[recensere | fontem recensere]

  • euroregio Carpathia
  • euroregio Carpathi Alba
  • euroregio Ister-Granum

Cultura[recensere | fontem recensere]

Scientia[recensere | fontem recensere]

Eruditio[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Slovacia": cf. titulos operum Monumenta Byzantino-Slavica et Latina Slovaciae, Regesta diplomatica necnon epistolaria Slovaciae, Monumenta Vaticana Slovaciae. Vb. adiect. "Slovacensis", cf. nomina biologica e.g. Rubus slovacensis
  2. Cf. "Bratislavae, Urbi rei publicae Slovacensis" (oratio 2016).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pagina officialis Slovaciae administrationis (Anglice)