Decapolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula decapolis

Vide etiam paginam discretivam: Decapolis (discretiva)

Decapolis (Germanice Zehnstädtebund, Alsatice Gemeine Richstette) est foedus iussu imperatoris Caroli IV inter decem urbes imperiales Alsatiae (Hagenoa, Colmaria, Wissembourg, Turckheim, Obernacum, Kaysersberg, Rosheim, Munster, Selestadium, Mulhusia) anno 1354 ictum. Usque ad annum 1679 viguit, quamquam iam ab anno 1466 Mulhusienses a sociis in bello "sex denariorum" dicto deserti societatem confoederationis Helveticae praetulerunt et anno 1515 fidem in decapolim renuntiarunt. Civitates decapolis participes opem invicem ferebant tam in rebus militaribus quam pecuniariis. Hagenoa velut caput confoederationis fuit ubi curia (Reichslandvogtei) sedebat. Conventus Selestadii plerumque agebantur ubi et acta conventuum servabantur.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]