Magnus Oriens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Magnus Oriens
Res apud Vicidata repertae:
regio
Civitas: Francia
Locus: 48°35′56″N 7°45′36″E
Nomen officiale: Région Grand Est
Situs interretialis

Forma

Area: 57 433 chiliometrum quadratum
Caput: Argentoratum
Subdivisiones: Arduenna, Alba, Matrona, Matrona Superior, Murta et Mosella, Mosa, Mosella, Rhenus Inferior, Rhenus Superior, Vosegus

Gestio

Praefectus: Jean Rottner

Vita

Incolae: 5 550 389

Tabula aut despectus

Magnus Oriens: situs

Magnus Oriens[1] (vulgo Grand Est, sed a principio Alsace-Champagne-Ardenne-Lorraine) est nova regio administrativa sive provincia Franciae die 1 Ianuarii 2016 constituta, quae priores regiones comprehendit Alsatiam, Lotharingiam, Campaniam Ardennuamque.

Incolarum regionis maior pars per plebiscitum interretiale nomen Grand Est sibi adoptavit. Caput regionis est urbs Argentoratum.

Magnus Oriens cum provinciis antiquioribus (colore distinctis) praefecturisque hodiernis      Campania      Lotharingia      Alsatia      Barrensis      Tres Episcopatus      Sarverdensis      Salmensis      Burgundia      Leodiensis      Luxemburgum      Aliae

Huic regioni sunt praefecturae decem:

At die 1 Ianuarii 2021 Rhenus Inferior et Rhenus Superior in unum merguntur et Communitas Europaea Alsatiae fiunt.

De comitiis[recensere | fontem recensere]

Mense Decembri 2015 Florianus Philippot, sodalis Aciei Nationalis, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae futurae, primus accessit, sed comitiis alteris secundus, victore Philippo Richert. Qui praeses factus munus anno 2017 abdicavit et Iohannes Rottner ei successit.

Comitiis mense Iunio 2021 habitis Iohannes Rottner, ex maiore urbis Mulhusiae et sodalis factionis LR (Les Républicains), praeses regionis confirmatur. Paucissimi cives tamen ad suffragium in urnam mittendum venerunt (circiter 30 per centenos) e quibus circiter 40 per centenos sodalitatem a Iohanne Rottner ductam elegerunt. Secundum locum tenuit Laurentius Jacobelli e Congregatione Nationali (Rassemblement National) quod recentius nomen Aciei Nationalis erat (27 per centenos)[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Eventus comitiorum anno 2021 habitorum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]