Kintzheim
Appearance
Kintzheim est commune 1684 incolarum (anno 2023) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.
Visenda
[recensere | fontem recensere]In finibus montuosis huius communis duae areae saeptae animalibus dicatae inveniuntur:
- Aquilarum volatorium (Francogallice La Volerie des aigles): circa castelli mediaevalis ruinas rapaces aves ex omnibus continentibus servantur et volatus spectacula imprimis ad usum puerorum scholarum offeruntur[1].
- Simiorum mons (Francogallice: La Montagne des singes): in parva silva saepta circiter ducenti macacae Barbariae (Macaca Sylvanus) ab hominibus quidem nutriuntur sed alioqui libere et suo more vivunt dum visitatores inter eos ambulant[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Kintzheim spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: 48°15′16″N 7°23′48″E • OpenStreetMap • GeoNames • "67239" apud INSEE |
|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
