Ebersheim

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ebersheim: communis tabula

Ebersheim[1] sive Ebrotheim[1] (Germanice ) est commune Francicum 2'299 incolarum (anno 2013) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata. Prope vicum abbatialem Novientum (Ebersmunster) situm est. Germanice nomen Ebersheim 'domum apri' significat. Secundum historiam, in vicinitate aper vulneravit Sigibertum, filium Dagoberti II. Dagobertus, salutem filii precibus Arbogasti, episcopi Argentoratensis attribuens, episcopatui terras circa Rouffach et palatium Isenburgum donavit.[1]

Nexus interni


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Jacques Baquol, L'Alsace ancienne et moderne, ou, Dictionnaire topographique, historique et statistique du Haut et du Bas-Rhin, 13e éd. (Strasbourg: Salomon, 1865), p. 123.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebersheim spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°18′12″N 7°30′0″E • GeoNames • "67115" apud INSEE
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!