Latinitas bona

Prioratus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prioratus de Gravilla, nunc abbatus de Gravilla
Prioratus de Cotelleria, in Bazougers, Francia

Prioratus,[1] rarius prioria,[2] est monasterium a priore rectum.

Dominicani, Augustiniani, Cartusiani, Carmelitae, Servitae, ac Fratres Misericordiae monasteria sua prioratus appellant.

Benedictini cum Premonstratensibus ex eis prognatis atque ordines militares inter prioratus conventuales et simplices (seu oboedientiarios) distinguunt. Prioratus conventuales sunt illae domus sui iuris quae nullos habent abbates, quia numerus canonicus duodecim monachorum non attactus est, aut alia de causa. Congregationi Clunicacensi erant multi prioratus conventuales. Etiam multi prioratus in Germania et Italia Medio Aevo erant, et in Anglia omnia monasteria ad ecclesias cathedrales iuncta prioratus cathedrales appellabantur. Fere omnia monasteria Congregationis Sancti Mauri Francicae (quae saeculis XVII et XVIII floruit) prioratus dicebantur.

Prioratus simplices vel oboedientiarii sunt dependentiae abbatiarum. Superior eorum, in omnibus abbati subiectus, prior simplex vel oboedientiarius appellatur.

Index prioratuum[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  • Magna pars huius paginae est conversio commentarii externi qui nunc in dominio publico (public domain) iacet: Priory in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)